Latin
5.2.45 to 5.2.48
Adam Adalbert Barić, Statistica Europae 5.2.45-48
Unproofread scanNot analysed yet
Ordines Belgi foederati offensi erant Jacobo 2-o propter arctum foedus cum Ludovico 14-o, hinc decreverunt Vilhelmum omnibus necessariis instructum mittere in Angliam; Iacobus quam potuit classem collegit sub duce Dortmuthio eamque opposuit Vilhelmo, sed parum profecit cum ea; coactus enim statim est portus suos petere; hinc cogitavit lenitate agendum esse, milites divisit auxiliaque Ludovici 14-ti deprecatus est, Vilhelmus ergo nemine prohibente excensionem fecit urbesque vicinas occupavit, et sensim integras provincias, ipsi episcopi et praesbiteriani adjunxerunt se Vilhelmo, et cum Londinum appropinquaret, Jacobus uxorem suam cum neonato principe dimisit, ipse vero 23. Decemb. eam secutus est in Franciam; interim ordines Londinum congregati parlamentum constituerunt, quo factum Vilhelmi tamquam necessarium laudarunt, guberniumque ei detulerunt et regni hereditatem per desertionem Jacobi vacuam detulerunt Mariae, ut legitimo heredi, cum soboles sit suspecta neonata, legesque fundamentales violatas esse per Jacobum patrem; Vilhelmus ergo nomine uxoris suae regni gubernacula capessivit; et si deficeret Vilhelmus et Maria, substituta est Anna eiusque descendentes anno '689-, et hoc anno etiam Hiberniae gubernacula in eum translata sunt; ipsi dein Scotae sequenti anno secuti sunt Anglos Vilhelmumque cum Maria receperunt; ipsi tamen Hiberni non transiverunt ad partes Vilhelmi, sed, ut erant plerumque Chatolici cum pro-rege suo Tirconel Jacobo 2-o fideles adhaeserunt; hic ergo Vilhelmus ab '689-o ad '702. annum regnavit, princeps hic in omnibus maxima cura satisfecit statibus et ordinibus, ut sibi devincat suorum animos, religioni Anglicanae se conformavit, nempe episcopali ecclesiae; maximam in id convertit curam, ut pericula a Ludovico et Jacobo ipsi intentata a se amoliatur, fere enim usque '97. annum strenue bellum gessit cum Gallis; cum Hispanis et Leopoldo imperatore in foedus condescendit contra Ludovicum; initio favit quidem fortuna Jacobo, qui in persona in Hiberniam digressus est, quam intra exiguum tempus totam sibi subjectam habuit; conspicuam navalem victoriam retulit de Belgis, anno tamen '90. fortuna eum destitit, accepta enim clade ad fluvium Boin pedem referre coactus est ex Hibernia; missae sunt quidem suppetiae per Gallos in Hiberniam, sed nihil proficere poterant; nam anno '91. die 13-a Julii alteram internecinam cladem retulerunt a Vilhelmo postquam omnes Galli ejecti sunt ex Hibernia; his in Anglia confectis Vilhelmus in Belgium transivit, ibique Gallos in continenti pressit; anno '95-o decessit Maria absque liberis, sed Angli generosi Vilhelmo regni possessionem reliquerunt, etsi nullum jus sanguinis haberet ad coronam Angliae; sub idem tempus periculosam conjurationem fecerunt Galli et Jacobitae contra Vilhelmum, interim vigilantia Anglorum detectum est periculum, elusaque intentio conjuratorum, qui collecti, incarcerati sunt, et acerba executio suscepta est in eos.