# Statistica Europae 5.2.49-55

Adam Adalbert Barić, Statistica Europae, 5.2.49 to 5.2.55. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/5.2.49
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/5.2.49

Anno '97. pax confecta est Risvici, qua pace omnia partibus litigantibus restituta sunt et Ludovicus coactus est Vilhelmum legitimum M. Brittaniae regem recognoscere; sub Vilhelmo magna copia Hugonotarum ex Gallia migravit in Angliam propter sublationem aedicti Navetensis; inter quos praestantissimi artifices, fabricantesque erant, per quorum industriam res commercialis Angliae mirum in modum promota est. Circa haec tempora Ludovicus 14. solicitus fuit ut nepotem suum Philippum regno Hispanico imponeret, quod per defectum Caroli 2-i vacans erat, hinc Belgas et Anglos spe divisionis provinciarum conatus est in partes suas pertrahere; hinc defuncto anno '699-o Carolo, vel potius '700. anno Ludovicus induxit Philippum in Hispaniam; videntes ergo Angli se delusos, conjunxerunt se cum Austriacis contra Ludovicum anno '701. et '2-o anno, Ludovicus vero mortuo anno '701. in Francia Jacobo 2-o praetendente seniore coepit filium eius Jacobum 3-um ut praetendentem juniorem efferre eumque regem Angliae declarare; ipse vero Vilhelmus anno '702-o infeliciter ex equo prolapsus mortem opetiit, quin successores relinqueret; facta tamen est dispositio prius, ut Anna succedat, quae etiam in defectum versabatur, hinc decreto perpetuo sub Vilhelmo adhuc statutum est, ut omnes Chatolici in perpetuum excludantur; 2-o) Annae substituerunt successorem Sophiam, quae Ernesto Augusto duci Brunsvico-Linaeburgico, electori Hanoverano nupta fuit; haec Sophia fuit neptis Jacobi 1-i; hic enim habuit filiam Elisabetham quae Friderico electori Palatiniali nupta fuit, ex hoc matrimonio nata fuit haec Sophia. Defuncto ergo Vilhelmo successit Anna, quae usque 1714. regnavit; haec bellum tota contentione gessit contra Gallos vivente marito suo Georgio; Sabaudia et Portugallia sub ea in societatem belli contra Gallos pertracta est; Angli acquisitiones pulcras fecerunt. Anna haec negotium unionis duorum regnorum Angliae et Scotiae aggredi coepit et feliciter effectuavit; quae unio incorporativa in unam civitatem utrique nationi profuit, et in qua omnes eius praedecessores inutiliter desudarunt, anno '707-o; hoc enim anno tractatus jam anno '706. per commissarios elaboratus per parlamenta utrique et reginam roboratus est.

---

Adam Adalbert Barić, Statistica Europae. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/baric-a-stat.xml.
