# Statistica Europae 5.2.7-13

Adam Adalbert Barić, Statistica Europae, 5.2.7 to 5.2.13. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/5.2.7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/5.2.7

Robertus Catesius, Thomas Perci, Thomas Vinter, comes DicBüc cum pluribus aliis meris Chatolicis convicti criminis huius ultimo supplicio affecti sunt; illa occasione solemne jusjurandum inductum est in Anglia, quod praestare debebant omnes regi et regno servientes, quod et hodie retinetur. Sub Jacobo conspicuae coloniae missae sunt in Americam, in Hiberniam, quae valde desolata fuit his temporibus. Per hoc steriles tractus terrae cultores suos acceperunt, et in Anglia imminutus est numerus, quod multi vitio vertebant, cum per hoc fabricae, agricultura in ipsa Anglia deffecerit; ad haec tempora recidit institutio Mensae Argentariae Londinensis 1609. anno (Bancc); '611. anno Iacobus novam speciem nobilitatis, prius in Scotia usuatam tantum, induxit in Angliam, nempe barones, qua re se non parum exosum reddidit, secundum taxas enim vendidit hanc nobilitatem, interressentiae ! causa. Commercium in Indias orientales promovit omni conatu; et hoc multum contulit ad alienandos animos subditorum a Jacobo, quod omnem favorem et gratiam contulit homini extraneo Scoto Roberto Karr, eumque primarium ministrum creaverit et ducem Sommerset, quam dignitatem tantum filiis aut agnatis suis proximis conferre solebant; coactus tamen est tardius removere eique substituit Georgium Viliers, qui magis adhuc exosus erat Anglis. Incurrit dein suspicionem magnam religionis causa, filio enim suo Carolo uxorem Catolicam procuravit, per quam exercitium religionis Chatolicae ad aulam introductum est, nempe Philippi regis Hispani filiam seniorem Mariam; hinc filium Carolum misit ad Hispaniam cum Villiers, qui ibi profusiones enormes fecerunt; hoc tamen matrimonium executioni datum non est; Hispani enim adjecerunt conditionem ne ante unius anni decursum vim tractatus hic matrimonialis haberi possit; expectabat enim Domus Hispaniae eventus rerum Germanicarum, et reipsa decrevit se ! Iacobus bello contra Hispanos, sed immortuus est, proin et contractus cessavit, sed ante mortem suam Georgius Viliers procuravit nuptias inter Ludovici 13-ii regis Galliae sororem, et hoc matrimonium cum Henrici 4-ti filia ratihabitum est; anno 1624. mortuus est Jacobus, ei successit Carolus 1-us, qui usque '49. annum regnavit sat infeliciter; odium in patrem constitutum in se mox devolveret retinendo ministrum Viliers, duxit Henrici 4-ti filiam Henricam, per quam ingens multitudo Chatolicorum irrepsit in Angliam; accessit, quod Carolus cum Scotis quoque altercationes habuerit, quas jam Jacobus incepit, propter praesbiterianos et Calvinianos, ubi se caput ecclesiae dicere incepit, quod praesbiteriani non ferebant; perfregit tamen Jacobus voluntate sua et tunc statim episcopatus induxit, prout in Gallia erant; idem fecit filius Carolus, qui episcopos confirmavit, bona ipsis restitui jussit a privatis familiis; anno '25. bellum inchoavit Carolus contra Hispanos, et '26. contra Gallos bellum movit; fovendos enim suscepit Hugonotas contra Ludovicum 13.

---

Adam Adalbert Barić, Statistica Europae. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/baric-a-stat.xml.
