# Statistica Europae 5.2.80-89

Adam Adalbert Barić, Statistica Europae, 5.2.80 to 5.2.89. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/5.2.80
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/5.2.80

Convocatum est illico parlamentum. Ministerialis factio suadebat vi armorum esse domandos rebelles; oppositionistae vero volebant, ut lenitate, transactione reducantur; longa haec cunctatio suspirium Americanis praebuit seque contra Anglos tuendi; ad extremum cum partes convenire non potuerint, consenserunt in id, ut ipsi regi detur optio; Georgius ergo bellum praelegit; expedita ergo est classis bellumque exarsit in America anno '775-o. Hoc bellum inde ab origine male cessit Anglis; Angli enim, ut potentia navalis, exiguam habebant campestrem militiam, cetera parum valebant in visceribus Americae; milites climati non assueti infirmabantur, colonistae vero pro libertate pugnantes facilius domi pugnabant; adsistebant ipsis etiam Galli, quorum intererat Americanas provincias avellere a corpore Angliae; Ludovicus ergo 16. primus erat qui Americanos pro populo libero recognovit, hinc etiam cum Gallis bellum gerere coacti sunt Angli; Gallis adsistere debebant ex conventione Hispani, hinc etiam Hispani impliciti sunt huic bello contra Anglos; Belgae quidem se indifferentes declarabant, interim clam arma munitionemque supportarunt Americanis; Angli quidem res stupendas gesserunt, sed tantis hostibus tamen satisfacere non poterant undequaque, sic Gibraltariense praesidium celebris Elliot contra omnes machinationes Hispanorum …; ipsa tamen diuturnitas nocuit Anglis; videntes Angli se renunciare debere 13 provincias, ut ultionem sumerent de perfidis Belgis, ipsis bellum indixerunt omnesque naves eorum, ubicunque interceptas, occuparunt et spoliarunt; hoc confecto anno '86-o pax coaluit inter omnes, 13que provinciae amissae sunt in perpetuum; insula Minorca Hispanis cessa est. Provinciae 13 haec sunt: Neuhamtpsir, Massakuzetz, Rode Island, Kanektikut, Neu Jork, Neu Jersej, Pensilvania, Delavare, Mariland, Virginia, Nord Karolina, Süd Karolina, Georgia; extensio harum provinciarum ad 44368 milliaria  computatur, impopulatio tamen exigua respectu tantae extensionis; anno '90-o enatae sunt dissensiones inter Anglos et Hispanos, et jam jam bellum erupit propter Americae aliquas pagas incultas et nullius adhuc, opera tamen ministrorum Pitt in Anglia et Florida Blanca in Hispania coaluit pax partesque excontentatae sunt.

---

Adam Adalbert Barić, Statistica Europae. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/baric-a-stat.xml.
