# Statistica Europae 5.2.90-93

Adam Adalbert Barić, Statistica Europae, 5.2.90 to 5.2.93. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/5.2.90
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/5.2.90

In pacem Turcicam maximum influxum habuit Anglia, fuit enim jam in promptu classem educendi contra Moscovitas, ut eas ad pacem cogat, servandi aequilibrii causa in Europa. Exules ex familia Stuarda sunt hi: Jacobus 2. primus ejectus fuit. Habuit 2-as conjuges; Mariam Hide, ex qua 2-as filias Mariam et Annam habuit, quae regnarunt in Anglia; altera uxor eius fuit Chatolica Beatrix dux Modinensis, ex qua natus est Jacobus 3, qui nomine praetendentis senioris venit; uxorem habuit Mariam Clementinam, Ludovici Sobiezki, Poloniae prinicipis, filiam; ex hoc matrimonio natus est Carolus Eduardus, et Henricus Eduardus; Carolus praetendens junior dictus est, fecit enim excensionem in Scotia et Anglia, sed repulsus est; sub Ludovico 15. vi pacificationis cum Anglis initae discedere debebant ! ex Gallia Romamque discessit, ubi 24,000 fl. pensionis habuit (12,000 scudi); anno '74. Roma discedens Florentiam discessit ibique nomen comitis Albani suscepit. Anno '772. Adolfi principis Stolberg filiam Ludovicam duxit, sed paulo post divortium fecit, anno '88. 31-a Jan. mortuus est. Reliquit filiam naturalem, quae comitissae Albaniae nomen gerit. Henricus Eduardus junior frater factus est ecclesiasticus Romae ubi etiam cardinalis factus est a Benedicto 14-o; hic nomen principis Eboracensis gerit, dicitur etiam cardinalis Stuard; post mortem fratris omnium jurium fratris sui haeres manifestum publicavit Romae, quo se heredem declarat, sibique heredem substituit eum, qui gradu sanguinis esset ipsi proximus; hic vivit adhuc, ut senecio, et utitur pensione fratris sui; ex qua post eius mortem 3,000 recident ad comitissam Albaniae. Finis Statisticae Angliae.

---

Adam Adalbert Barić, Statistica Europae. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/baric-a-stat.xml.
