Latin
5.24 to 5.26
Adam Adalbert Barić, Statistica Europae 5.24-26
Unproofread scanNot analysed yet
Ancipites Angli cui regnum suum deferrent, inter proceres erat conspicuus comes Cantii qui ex stirpe Anglo-Saxonicorum principum descendit; hic suasit ut regnum deferatur residuis in Francia principibus Anglo-Saxonicis, et reipsa etiam comes Cantii Eduardus, confessor dictus, evocatus est; hic fuit filius Ethelredi ex Emma natus; hic ergo nomine Eduardi 3-ii coronatus est, et cum eo stirps Anglo-Saxonica reducta est; felix habuit imperium paceque usus est, exceptis praedociniis, quas ! Hiberni et Dani in littoribus exercebant; partem aliquam onerum publicorum remisit suis, ut eos magis devinciret, Danegeld nempe sustulit, variis privilegiis cumulavit nobiliores, consuetudines antiquas colligi et in codicem redigi jussit, et hic fuit primus codex scriptus, et fundamentum hodierni juris Anglici, vocatur Common Law seu Communis Lex; ipse erat in defectu, successionem ergo destinavit Etgardo Atheling, Eduardi filio, nepoti Edmundi Ironside, hic unicus supererat ex stirpe Anglo-Saxonica; aliqui scriptores dicunt quod Eduardus Vilhelmum 2-um ducem Normanniae, qui eius cognatus fuit, obtulerit successorem; decessit Eduardus anno 1066; post eius mortem citra dubium jure sanguinis haeres fuit Etgardus, qui tamen infans erat, tutela eius commissa fuit Haraldo comiti Vestsexiae, qui Godvini comitis Cantii filius fuit; hic non contentus munere tutoris se ipsum regem obtulit populo, suppresso pupillo suo, multosque nactus est adhaerentes, quorum opera usus regnum Angliae usurpavit; Normanni videntes opportunam esse occasionem in turbido piscandi, collecta valida manu Haraldus Severus, rex Norvegiae irrupit in Angliam, nempe in Nordhumbriam, ibique se cum Danis ibi degentibus conjunxit; enatum est ergo bellum in quo superior evasit Haraldus comes Vestsexiae, profligatus est exercitus et Haraldus rex Norvegiae ipse occubuit in hoc bello; inter haec Vilhelmus 2-us dux Normanniae opportunitate uti coepit, collectis in Francia armatis venit contra usurpatorem Haraldum, in provincia Sussexia exscendens multos nactus est adhaerentes, enata est pugna internecina 1066. ad urbem Hasting, in qua Vilhelmus victor evasit, Haraldus sagitta sauciatus post aliquot horas mortuus est; dispersis ergo copiis eius arbiter rerum evasit Vilhelmus, sibique regnum reservavit nomine Vilhelmi 1-i Conquestoris.