# Statistica Europae 5.27-30

Adam Adalbert Barić, Statistica Europae, 5.27 to 5.30. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/5.27
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/5.27

Et hic induxit novam in Anglia stirpem regnantem, nempe Normannicam (Normanni erant populus septemtrionalis ex Nord et Mann nomenclaturam nacti, erant populus barbarus, idolatriae deditus, in Franciam regnante Carolo Simplici magnantes ! irruptiones fecerunt duce Rollone, ex qua amplius ejici non poterant per Francos cumque iis foedus inire coacti sunt, et provinciam, quam occuparunt, Normanniam compellarunt eisque reliquerunt, imo filiam Geysam Carolus Rolloni desponsavit; ex hoc ergo Rollone descendit Vilhelmus hic ex parte mascula, ex femineo vero sexu descendit ex Anglo-Saxonica stirpe). Clerum Anglicanum in partes suas una cum Pontifice pellexit Vilhelmus horumque ope regnum sibi servavit, licet fortius jus haberet Etgardus; initio favit vehementer Anglis, jura eorum omnimode defendit, sibi tamen prospexit diversis modis et cautelis; sic securitatis gratia arma a ruricolis accipi curavit, conventicula in civitatibus prohibuit. Bellis tamen distractus fuit, primum cum Valliae incolis, quos fregit, et ad tributum solvendum eos adegit; aliud cum Scotis gessit, quorum rex Malcolmus Audax perpetua praedocinia in Anglia exercuit, sed hic domatus coactus est vasallum se profiteri Angliae, Vilhelmoque ut domino directo juramentum fidelitatis spopondit. Vilhelmus cum in Anglia moraretur, in Normannia reliquit filium suum Robertum, qui nomine patris sui negotiis praefuit; hic vel ambitione, vel instigatus a Philippo rege Galliae, petiit ut pater ei Normanniam cedat, et cum hoc negaret Vilhelmus, filius perfidus in patrem evasit eique obedientiam negavit; admovit ergo Vilhelmus exercitum contra filium suum; huius belli occasione filius Robertus patrem prostravit ex equo tuncque ejectis aliquot verbis agnito patre ad pedes eius provolutus est veniamque patris obtinuit, et Vilhelmus ei cessit jure pleno Normanniam; interim domi enatae sunt turbae; Scotae, Dani invaserunt Angliam, imo latuit in ipsa Anglia contra eius personam conspiratio, per quam etiam Athelinus in solium Angliae imponi debuisset, sublato Vilhelmo; haec tamen conspiratio prodita fuit per Vilhelmum; Athelinus tamen tentavit irruptionem in Angliam ex Scotia, sed pedem referre coactus est; tandem ipso Vilhelmo incitante conventio est habita inter hos duos, ut Vilhelmus 4,000 marcarum auri ei annue pendat, Athelinus vero juribus suis renunciat; non obstante Vilhelmi benevolentia et clementia tamen rursus turbas domi habuit, hinc cogitavit consilium et gubernii rationem mutare, omnique severitate agere, jura convellere, tributa exscribere, proprioque arbitrio omnia agere; his plures adhuc adversarios nactus est, et cum ad arma provolarent, ipse armis restituit rebellesque fregit totaliter; post haec non sunt Angli ausi amplius ei resistere, sed jugum eius usque dies vitae pertulerunt; interim Vilhelmus secundam expeditionem habuit contra filium suum Robertum, qui per regem Galliae Philippum 1-um excitatus fuit, sed res ad violentias non devenit; recepto ergo filio supplici in gratiam, cogitavit ultionem sumere de Philippo qui ei tantas molestias caussavit; et reipsa etiam vires suos convertit in Gallos domandos; hoc bello sibi mortem contraxit, febri enim correptus anno 1087. decessit.

---

Adam Adalbert Barić, Statistica Europae. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/baric-a-stat.xml.
