# Statistica Europae 5.41-45

Adam Adalbert Barić, Statistica Europae, 5.41 to 5.45. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/5.41
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/5.41

Henricus tamen filius Mathildae collecto in Gallia conspicuo exercitu irrupit in Angliam; Eustachius filius Stephani recte hoc tempore repentina decessit morte, destitutus ergo successore inclinabat in Henricum et sponte amicam obtulit, coaluitque pax, ut donec Stephanus viveret permaneat in throno Angliae, verum eo defuncto ad successores Mathildae devolvatur; et reipsa 1154. decessit Stephanus Blesensis, ei successit Henricus 2. fundator stirpis regnantis Plantageneticae; quae stirps 331 anno regnavit; Henricus hic usque 1189. regnavit; fuit filius Mathildae et Godofredi Plantagenetae comitis Antegavensis (Anjou); hic inter potentissimos reges Angliae recensendus est, auxit limites regni sui, hereditate cum Anglia conjunxit Normanniam ut unicus Mathildae haeres; titulo paternae hereditatis accepit in Gallia comitatum Antegavensem, provinciam Turonensem et comitatum Meduanum (Anjou, Turenne, Maine) titulo dotis per uxorem suam Eleonoram, filiam ultimi comitis Aquitaniae Vilhelmi; haec Eleonora nupta fuit Ludovico 7-o regi Galliae, eam tamen post aliquot annos repudiavit, factam ergo liberam duxit Henricus perque eam conjunxit cum Anglia Aquitaniam, Vasconiam et Pictavium (Guienne, Gascong, Poitou); Hiberniae insulam amplissimam etiam conjunxit cum Anglia, quae modo regni titulo gaudet; ad haec etiam tempora vixerunt in hac insula barbarae gentes liberae et independentes; cogitatum ergo fuit de populis his ad humanitatem et virtutes reducendis; expeditionem ergo suscepit cum consensu Pontificis in incolas insulae, qui ceteroquin perpetua bella inter se habebant; eo enim tempore florebant hi status: Minster, Lainster, Mead, Ulster, Conaugth in Hibernia, quorum principes in statu belli perpetui vivebant inter se; his ergo usus turbis, unam provinciam post aliam devicit, donec totam insulam sibi subjecisset, et ab eo tempore permansit conjuncta nomine Dynastiae cum Anglia; Henricus hic auspicatissimum habuit regnum, nulloque bello gravatus fuit per primos viginti annos; postquam vero cum clero suo et aula Romana in contentiones devenisset, gravissimis molestiis oneratus est; voluit enim Henricus, ut causae ecclesiasticorum coram foris saecularibus decurrerent contra immunitatem personalem clericorum; huic decreto se opposuit archiepiscopus Cantuariensis Thomas Beccet cum caetero clero; res ad pontifices devenit, nempe ad Calixtum 6-tum, odebat ! ergo rex hunc primatem ex corde; hoc sciverunt aulici, duo ergo nobiles juvenes Thomam sacra facientem ad altare trucidarunt; haec ergo caedes imputabatur Henrico maximaeque enatae sunt turbae in regno excommunicatusque est; ut ergo sibi consuleret abalienatosque animos suorum subditorum reconciliaret, coactus est necessitati cedere, publicaeque poenae subjicere per triduum.

---

Adam Adalbert Barić, Statistica Europae. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/baric-a-stat.xml.
