# Statistica Europae 5.46-48

Adam Adalbert Barić, Statistica Europae, 5.46 to 5.48. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/5.46
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/5.46

His turbis accessit bellum cum Scotis, et turbae cum filio suo Henrico; ille enim videns se exosum populo esse filium suum corregentem fecit eique homagium praestari fecit per ordines; filius hic per malevolos excitatus, quasi parens omne jus et imperium in se detulisset, ille ergo inconsultus suffultus a Gallis collectis copiis contra patrem suum processit; hoc videntes Scoti etiam irruperunt in Angliam; hoc bellum anno 1183. emersit; Henricus tamen res laudabiliter gessit, repressit bis ambos hostes, in Scotia amplam provinciam Huntingthon occupavit, Gallosque recedere coegit; post hoc bellum decessit Henricus eius filius, jus ergo successionis devolutum est ad Richardum secundogenitum; hic habuit sponsam destinatam Adelam Ludovici 7. regis Galliae filiam. Legitur ipse Henricus parens occultos amores coluisse cum Adela; per hoc ergo Richardus incensus arma contra patrem corripuit turbasque concitavit contra patrem, his malis correptus in gravem incidit morbum, in quo etiam decessit anno 1189; ei successit Richardus (Cor Leonis) filius; pacifice regnum adivit, sed 1190. progressus est in expeditionem sacram cum Philippo 2-o rege Franciae pluribusque aliis principibus minoribus; anno sequenti '92-o Tolomaidem oppugnarunt, hic jam inter ipsos principes enatae sunt turbae, nempe inter Leopoldum archiducem Austriae et Richardum, dein etiam inter Philippum et Richardum, qui Philippus ceteroquin offensus fuit Richardo, quod sororem Adelam non duxerit; cum enim insulam Cyprum expugnassent, incidit Richardo in oculos Perengaria principissa Navarrae, haec amoenitate sua adeo irretivit eam, ut ipsam in uxorem acciperet; hanc insulam expugnatam plerumque viribus et sumptibus Anglorum cessit Richardus Guidoni Lusignano ultimo regi Hyerosolimitano per Saladinum expulso, ea conditione ut regnum Hyerosolimitanum cedat Richardo; hoc ergo Gallos pessime habuit, hinc ipsi omnes obices posuerunt Richardo, finaliter ipsum plane deseruerunt ex invidia; videns hoc Richardus, ne domi suae turbas conciet, hinc fidem solemnem exegit Philippo ne domi turbas excitet, et eius provincias invadat; quod tamen servare non contendit Philippus;

---

Adam Adalbert Barić, Statistica Europae. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/baric-a-stat.xml.
