Latin
5.49 to 5.54
Adam Adalbert Barić, Statistica Europae 5.49-54
Unproofread scanNot analysed yet
Richardus pacem cum Saladino fecit domumque reversus est; Richardus brevioris viae causa per continentem redivit, insidiatus ergo est ei Leopoldus archidux Austriae; transvestivit se ergo Richardus sed agnitus et interceptus est, et per 15 menses retentus est donec non 100,000 marcarum argenti se redimeret; interim domi Ioannes frater, qui provincias administrabat fratris sui, usurpavit regnum seque regem obtrusit fratremque nec admisit; exarsit ergo bellum, in quo Richardus fracto Ioanne regnum suum, sed desolatum recepit; sed in Gallia eo peius stabant negotia; Philippus enim domum rediit, Normanniam invasit; expeditionem ergo suscepit in Gallos eosque reppulit ex suis provinciis, sed in obsidione oppidi exigui sagitta vulneratus perivit anno 1199. Post eius mortem, cum Richardus heredes non haberet, Iohannes frater ei successit, quamvis ex Godofredo fratre seniore Iohannis adesset Arthur filius, ad quem spectabat jus succedendi; hic ergo nomine Ioannis 1-i (Sine terra) successit cooperante clero, et matre sua; Arthur fuit jure matris suae Constantiae dux Brittanniae minoris; cum ipse viribus destitueretur, appellavit ad Philippum 2-um regem Galliae, juratum Angliae regni hostem, reipsa emersit bellum, quod tamen Iohannes ex sententia gessit, anno tamen 3-o et 4-o belli Galli feliciores multas occupationes fecerunt, hinc Philippo optimas pacis conditiones obtulit, nempe cessit filio Philippo omnia loca occupata in provinciis feudatariis Gallicis, si is Blancam sororis Ioannis filiam duxerit (Blanca haec Alfonsi ducis Castiliae, et Eleonorae filia fuit); pacificationem hanc lubenter subscripsit Philippus, et sic Ioannes in pacifico usu permansit regni usurpati. Ioannes paulo post duxit comitis Engulismensis filiam Isabellam, quae jam desponsata fuit comiti Hugoni de La Marche; haec familia comitum Marcanorum conjuncta fuit sanguine cum aula Parisina, offensa ergo etiam aula Gallicana fuit per has nuptias; comes ergo Marcanus se conjunxit cum Arthuro, et ipsis se etiam Philippus adjunxit rex; verum et hoc bellum feliciter satis gessit Iohannes, imo 1202-o solemnem victoriam retulit de foederatis ad Rotomagium, in quo conflictu Artur una cum sorore sua Eleonora captus est;