# Statistica Europae 5.58-64

Adam Adalbert Barić, Statistica Europae, 5.58 to 5.64. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/5.58
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/5.58

Petri reduxit; haec omnia negotia arbitrarie fecit Iohannes, hinc totum regnum infensum ei redditum est; effectus horum non aliter mitigare potuit, quam concessis novis praerogativis, editaque Charta magna Libertatum; Pontifex vero, cum recurreret Ioannes ad eum ob limitatam et annihilatam activitatem suam, Chartam hanc Libertatum delevit et annihilavit; emersit ergo bellum attrocissimum in ipsa Anglia ob quod, cum neminem adhaerentem haberet, fugit in Scotia ubi etiam anno 1216. decessit. Emersit ergo lis inter Ludovicum filium Philippi 2-i, cui status Angliae deferebant, et filium Iohannis Henricum; aderant tamen aliqui ex proceribus Angliae, qui Henrico favebant infanti; plurimum tamen in flectendis animis statum contulit Vilhelmus comes Bembrocensis sanguine Henrico junctus; ad extremum ipsi status a Gallis desciscentes Henricum agnoverunt legitimum successorem patris Vilhelmumque tutorem elegerunt et curatorem, qui mox bellum contra Ludovicum gerendum habuit, qui vi armorum Gallicorum se throno Angliae intrudere voluit; reipsa Vilhelmus ad Lincolnam eximiam victoriam retulit de Gallis in continenti, dein etiam copias auxiliares mari vicit et dissipavit, Ludovicumque coegit pedem referre in Galliam, et sic anno 1218. Ludovicus juri suo renunciavit; anno 1224. majorennis declaratus est Henricus 3-us et ab eo tempore solus gubernavit Angliam; prima cura Henrici fuit antiquas injurias a Gallis illatas circa feudorum amissionem in Gallia vindicare, hinc binam expeditionem suscepit in Galliam, sed irrito cum effectu; hinc anno '59. pacem facere debuit ob injurias et turbas domi exortas, sicque renunciare debuit juri in 5 provincias Galliae; Ludovicus tamen 9-us rex Galliae cessit Henrico ex parte Aquitaniae aliquas urbes et praedia. Praecipua causa turbarum in Anglia enatarum sub Henrico fuit, quod Henricus limites auctoritatis suae non nihil extendere coeperit, in praejudicium Chartae magnae, accessit quod populum tributis gravaverit ob bella sua cum Gallis. Ipse Denarius S.

---

Adam Adalbert Barić, Statistica Europae. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/baric-a-stat.xml.
