# Statistica Europae 5.65-68

Adam Adalbert Barić, Statistica Europae, 5.65 to 5.68. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/5.65
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/5.65

Petri, aliaeque clericorum exactiones, quae connivente rege fiebant, exosae summopere erant populo, curia enim Romana circa haec tempora 60,000 marcarum extrahebat quotannis ex Anglia, ubi tamen ipse rex solummodo 50,000 marcarum percepit; ingens multitudo Itallorum irrepsit in Angliam circa haec tempora, ob jus patronatus Romani Pontificis in Angliam, leguntur enim simul et semel 300 Itali missi fuisse in Angliam, ut ibi accomodantur; hae ergo causae exosum reddebant regem toti populo; exarsit ergo anno 1260. bellum in Anglia, rebelles sibi elegerunt Simonem Montforcium; victus tamen et captus est a Simone Montforcio una cum fratre Richardo et filio Eduardo ad Leves anno 1264; rex fere per annum detentus est in carceribus; filius tamen eius Eduardus elapsus est reperitque modum sibi ingentem numerum asseclarum comparandi, validas copias comparavit congressusque est anno '265. cum Montforcio; in hoc conflictu Eduardus solemnem victoriam retulit ad Evesham; sic patrem et patruum suum liberavit; victis rebellibus Eduardus invitavit rebelles ad arma deponenda pacemque cum rege ineundam, confirmatio Chartae Magnae fuit fundamentum pacificationis; anno ergo '266. facta est pax, vixit postea usque '272. annum intra limites potestatis suae pacifice; ad tempora huius Henrici 3-ii referri debet origo parlamenti inferioris; prius enim in parlamento tantum status et ordines tam ecclesiastici, quam proceres residebant; anno vero '264. etiam deputatis communitatum et urbium locus perpetuus datus est nomine parlamenti inferioris. Simon enim Montfortius convocavit primus etiam deputatos civitatum et communitatum adversus Henricum, et ab eo tempore permanserunt perennes duae camerae. Defuncto Henrico 3-o successit filius Eduardus 1-us post Conquestorem, absens erat in expeditione, hinc fere integro anno vacabat thronus; sine tamen difficultate adimit regimen suum; hic formidabilis fuit exteris Gallis et Scotis, suis vero carissimus; jura enim eorum intacta reliquit; Valensem populum subegit, legibusque Angliae subegit, defecit enim stirps ducum Valliae anno '284. enatisque domi turbis Eduardus in rem suam usus turbis eorum eos subjugavit; et ab eo tempore primogenitus, seu haeres coronae gaudet titulo principis Valliae; anno '290. incertum ex qua causa ex omnibus provinciis suis ejecit Iudaeos.

---

Adam Adalbert Barić, Statistica Europae. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/baric-a-stat.xml.
