Latin
5.86 to 5.90
Adam Adalbert Barić, Statistica Europae 5.86-90
Unproofread scanNot analysed yet
Eduardo videbatur obstare Lex Salica, sed ille dicebat se non esse feminam, sed tantum jure feminae quarere successionem, proin legem eam non posse habere locum; interim Philippus eo negotium perduxit, ut statueretur lex qua non tantum feminae, sed etiam omnes ii viri, qui jure feminarum successionem quaerunt, excludantur; vi huius legis Philippus rex renunciatus est ex stirpe Valesiae Eduardusque exclusus; Eduardus juvenis initio consensit, imo ipse in Franciam discedens Philippo 6-o intuitu feudi Aquitaniae ei juramentum homagialem praestitit in Ecclesia S. Damiani; interim concurrentes diversae circumstantiae mutarunt mentem Eduardi; in ipsa enim solemnitate praestiti homagii comparuit Eduardus ut rex Angliae corona, castro et calcaribus ornatus, jussus est ergo deponere diadema suum, quod juvenis perplexus etiam fecit, mordebat haec ignominia Eduardum, irritatus est etiam per aulicos suos, quod tam facilis fuerit in cessione sua; anno ergo '336. renovavit jus suum, imo titulum et scutum regis Franciae assumpsit, bellumque Philippo indixit; etiam in Scotia bellum exarsit circa haec tempora, regnante Davide Bruczeo, quaesivit ipse Eduardus occasionem belli, ut jura sua antiqua in Scotiam recuperare possit, quibus mater Isabella renunciavit, instigavit ergo Baleolum ipsum contra Bruzeum eumque armis suis sustinuit, annoque '331. ejecit Davidem Baleolumque reposuit, qui in gratitudinem contestandam ei homagium praestitit, dominumque suum directum agnovit; movit post hac composita valido cum exercitu, per Hannoniam et Flandriam irrupit in Franciam; bellum hoc diuturnum fuit inter has duas nationes perque plures reges continuatum; anno '340. Angli solennem victoriam retulerunt de Gallis, ad quam multum contulit, quod comes Robertus Artesius, maximus hactenus Eduardi hostis, diversis machinationibus a partibus Philippi avulsus Eduardo se adjunxerit; Philippus enim 40,000 suorum beneficionarium Flandriam versus deduci voluit, Eduardus hoc resciens impositis etiam navibus oppressit fere omnes in mari; fractis semel Gallis fortunam ultro quoque continuavit Eduardus;