Latin
5.96 to 5.99
Adam Adalbert Barić, Statistica Europae 5.96-99
Unproofread scanNot analysed yet
Interim filius Eduardus felicissime res in Galliis gessit; confusis enim rebus per absentiam regis diversa praedia et urbes occupavit Eduardus; interim enim in Gallia Carolus Delphinus Galliae regnum administravit, cui ob juventutem dexteritas deerat, ipsi proceres reverentiam debitam ei detrectarunt; populus vero impatiens tantorum onerum nisi vi et coactione administrabat subsidia, et complurimis in locis in motus abierunt; occasione horum tumultuum rustici adversum nobilitatem insurrexerunt, qui cum bellum sequi debuerint, exsugiebant subditos omni ex parte; cogitavit quidem Carolus de pace ineunda, sed Angli per potentiam suam evecti inauditas conditiones ipsis praescripserunt; interim Galli domi turbis distracti cum nullo modo se sustinere potuerint, cedere necessitati coacti, amplexi sunt pacis conditiones, intermediatione Pontificis; conventus ergo legatorum habitus est Bretignii anno '360, ubi 8-a Maji bellum, quod 24 annis arserat, terminatum est. Conditiones pacis erant hae: Galli omnia ea cedebant Anglis, quae intra hos 24 annos occuparunt Angli, proin mansit Anglis Aquitania, Pictavia, provincia Engoulismensis, Comitatus Ponticus, urbs Caletum (Calais) cum portu, urbs Quina, cum nobilissimo praesidio; Galli praeter haec pro redemptione regis sui coacti sunt 3,000,000 aureorum persolvere, summam pro iis temporibus stupendam; dein coacti sunt pignora securitatis relinquere personas illustres 30, inter quos erat filius regis Ludovicus, et frater regis; et erga omnia haec Eduardus juri suo in Franciam renunciavit. Rex ergo Ioannes anno '360. redivit negotiaque regni sui moderatus est usque '64. anno, quo anno ipse Ioannes Londinum reversus est e dubia causa, nam obses filius eius Ludovicus ex Anglia profugit, se ipsum ergo obsidem dedit, incertum an ex metu vel alia de causa; aliqui scriptores asserunt eum amoribus matronae cuiusdam irretitum fuisse in captivitate sua, et ad eam invisendam profugisse Parisis, et sic etiam post 7 menses mortuus est Londini; et sic Carolus 5-tus sub nomine Sapientis regnum capessivit resque Galliae summopere desolatas restaurare coepit.