# Statistica Europae 6.1.15-18

Adam Adalbert Barić, Statistica Europae, 6.1.15 to 6.1.18. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/6.1.15
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/6.1.15

Iam status generatim vel est nobilitaris vel ignobilis; illi cives ad quos certi honores, beneficia et praerogativae restringuntur, illi sunt nobiles; qui his non gaudent, ignobiles. Nobilium et ignobilium variae sunt subdivisiones, quatenus nempe praerogativa nobilium magis vel minus est restricta. In Hungaria a parte rei est tantum nobilitas una, abusus et consuetudo invexit modicam differentiam, in titulis, homagiis, praecedentiaque honoris. Apud alias vero gentes invenitur differentia in praerogativa; sic in Germania in comitiis comes gaudet et proprio personali suffragio, alii nobiles tantum curiatis suffragiis. Nobilitas apud diversas gentes est realis et personalis; sic apud Turcas, Chinenses est personalis et extinguitur cum persona. Apud omnes cultas gentes est realis, quae ad posteros extenditur, et per solam nativitatem sine ullis propriis meritis adquiritur. Ignobiles alii sunt rustici, alii libertini, alii personae civicae. Alia disparitas inter incolas habet locum ex vario vitae genere; alii enim publica reipublicae munia obeunt, alii pro privata utilitate vivunt. Privatae vitae genera sunt multiplicia, et haec faciunt diversas classes, et relate ad haec omnia vitae genera debet esse certa proportio quam statisticus semper prae oculis habere debet. Haec proportio desumi debet partim ex numero totius populi, partim ex fine illius classis, ob quem haec classis civium habetur. - Quod observandum etiam circa factiones. Factio dicitur, dum certus numerus civium opinionem suam circa determinatum objectum separat ab opinione communi, et alios ab opinione sua discrepantes vel persequitur vel impedire studet. Et sicut objecta varia sunt, ita variae sunt factiones; aliae ergo factiones sunt: ecclesiasticae, militares, politicae; sic scimus in Anglia factiones ecclesiasticas fuisse presbiterianorum, episcopalium et independentium. Politica factio adest in Anglia inter factionem aulicam seu ministerialem et oppositionis factionem. Subinde eiusmodi factiones necessariae sunt ad servandum aequilibrium, et impediendam degenerationem; et hinc fit ut aliae habeantur factiones publicae et declaratae, aliae occultae; occultae plerumque sunt noxiae; etiam attendendum est rectioni civili, ut inter factiones proportio servetur.

---

Adam Adalbert Barić, Statistica Europae. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/baric-a-stat.xml.
