# Statistica Europae 6.1.19-24

Adam Adalbert Barić, Statistica Europae, 6.1.19 to 6.1.24. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/6.1.19
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/6.1.19

Relatio adest etiam inter subditos et imperantes; tales sunt leges fundamentales, jura et privilegia subditorum; leges municipales et justitiae administratio, cum interna politia; reditus publici; agricultura, manufactura, civium industria, et ex hac enatum commercium; norma monetarum; religionis negotia; educatio, quo pertinent scholae, artes et scientia, et tandem norma haec omnia administrandi. Forma regiminis est determinatio personae penes quam est suprema potestas; haec tamen definitio tantum ad tres generales formas extenditur, nempe ad monarchicam, aristocraticam et democraticam. Hinc melius dicitur esse determinatio modi, quo persona determinata imperium exercet. Forma regiminis alia est simplex, alia composita, quae ex tribus supra memoratis formis coalescunt. Aliae sunt absolutae formae regiminis, aliae limitatae; absoluta est quando arbitrio personae determinatae nulli limites ponuntur nisi illi limites qui ex societate civili habentur. Systema civitatum erit cum plures a se invicem independentes civitates conjunguntur publicae securitatis gratia. Forma regiminis determinatur per leges, quae ideo fundamentales dicuntur. Aliae sunt positivae, aliae consuetudinariae; haec cum pacta mutua sint inter subditos et imperantes, sine mutuo hoc consensu utriusque partis abrogari non possunt. Leges hae fundamentales pro diversitate civitatum variant. Gentes e gremio sui certum numerum civium constituerunt, qui invigilarent ne leges fundamentales violentur, coetus hic hominum venit nomine procerum, aut statuum; status non intelliguntur secus, quam collecti, et hinc est mos status certis temporibus convocandi, ex quibus comitia oriuntur; et hinc reges, qui extra usum positas volebant leges fundamentales, intermiserunt status convocare; sic scimus in Gallia ab anno 1667. non fuisse congregatos status usque ad annum 1789. Per legum fundamentalium non-observantiam degenerat saepe regiminis forma vel in despotismum vel in anarchiam, quorum utrumque pessimum in suo genere est. Despotismus erit, quod imperans pro arbitrio sine justi et aequi ratione in bona et fortunas civium, ipsamque vitam eorum sumit et grassatur; talem tyrranidem in Asia et Africa copiose deprehendimus. Pro ratione civitatum earumque potentiae, diversis utuntur titulis imperantis; sic alter est imperator, rex, archidux, dux, magnus dux, magnus princeps, princeps et comes; pro diversitate titulorum, diversas etiam honoris praerogativas habent. Imperium aliud est hereditarium aliud electivum, praerogativa hereditarii imperii est una certe ex praecipuis quas subditi imperantibus conferre possunt. Lex, secundum quam successores ex una familia habent, dicitur ordo successionis; successio alia est gradualis, cum gradu proximus succedit, alia linealis, cum gradu proximus ex linea descendentium succedit. Alia est agnatica, ubi soli mares succedunt; cognatica, ubi feminae ex linea recta praeferuntur maribus ex linea obliqua; mixta est, ubi hae duae sunt mixtae, in qua nempe et hereditas et electio locum habet. Optinet etiam in successione senioratus, cum aetate senior succedit, sic in linea Keneti in Scotia haec obtinuit successio; optinet etiam maioratus, cum successio habetur linealis et unus in solidum succedit exclusis omnibus aliis; proin maioratus excludit divisibilitatem regnorum. Jus primogeniturae plerumque hodie obtinet in hereditariis successionibus; et quidem ita, ut valeat jus repraesentationis, et tunc tantum transit successio ad laterales, cum nemo adest, qui repraesentet jure primogenitum.

---

Adam Adalbert Barić, Statistica Europae. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/baric-a-stat.xml.
