Latin
6.1.25 to 6.1.27
Adam Adalbert Barić, Statistica Europae 6.1.25-27
Unproofread scanNot analysed yet
Regimen hereditarium hodie passim ubique in usu est, ad evitandas molestias interregni aliasque turbas; in regnis electivis adjici solent conditiones, quae mutuo consensu roborantur, et nomine capitulationum veniunt, cuius exemplum in Germania habemus; solebant antiquitus in electivis regnis adjici etiam puncta de duratione regiminis, ut nempe ad tot vel tot annos habeat regimen vel ad dies vitae. Solebat adjici etiam clausula commissoria, ut nempe tantum eousque imperium habeat, donec leges fundamentales non violaverit imperans, ipso ergo facto violationis legum locum habet justa dethronisatio; cum tamen haec clausula multis abusibus locum praebuerit, substituta est ei clausula cassatoria, qua omne id irritum declaratur et nullum, quod contra leges fundamentales fit. Cessat imperium personale per mortem et per abdicationem, quae tamen cum consensu populi fieri debet, quia posset aliquando civitati noxia esse talis abdicatio. Interregnum est, cum nullus adest imperans, tunc gubernabunt interim status et ordines; in casu vero minorennitatis gubernant tutores et gubernatores. Inauguratio est ritus, quo imperans munus suum adit; habet tres partes: praeconisationem, cum per praeconem publicum (Herold) publicatur novi regis electio; coronationem, quae non ubique recepta est; tandem est homagii praestatio, ubi et subditi homagium praestant, et imperans jurejurando promittit se leges fundamentales observare velle inviolatas; haec omnia tantum in monarchicis regiminis formis locum habent, nam in aristocratia et democratia nunquam emoritur imperans, proin nec inaugurari debet. Imperantes propriis utuntur titulis ex magnitudine sibi subjectarum provinciarum; propriisque utuntur scutis et sigillis; utuntur saepe etiam jurium conservandorum gratia titulis provinciarum quae aliis principibus pariunt. Sic Romani imperatores reges Hyerosolimitanos dicunt, quamquam Turca possideat eas provincias; rex Hispaniae se dicit archiducem Austriae. Scutum est connexio certorum hyerogliphorum et signorum quibus declaratur eadem dignitas quae titulo declaratur; omnis enim provincia habet suum certum scutum; huc pertinent omnes ritus et pompa nec non caerimoniae quae in aulis principum consuetae sunt ad maiorem auctoritatem et maiestatem principum; quae omnia nomine etiquette veniunt; huc pertinent archi-officiales, aulae-officiales etc. Ipse locus residentiae habetur defixus in omnibus regnis; locus hic debet esse in medio provinciarum, et in capite omnium provinciarum.