Latin
6.1.4 to 6.1.6
Adam Adalbert Barić, Statistica Europae 6.1.4-6
Unproofread scanNot analysed yet
Ipsum ergo territorium cum suis qualitatibus considerabimus; 2--o) incolas; 3--o) horum jura et qualitates; 4--o) peculiaria remedia felicitatem gentium promovendi. Ad notitiam territorii pertinent situs et limites, extensio, qualitates politicae teritorii et naturalis constitutio et indoles. Situm territorii cognoscemus, si peragraverimus provincias et civitates, aut rite ordinatas mappas inspexerimus; hae tamen mappae debent esse rite confectae. Amplitudo, seu extensio habebitur ex cognita longitudine et latitudine hisque inter se multiplicatis; accuratio quidem mathematica non habebitur, sed pro politica sufficiet; indoles terrarum cognoscetur ex temperie aeris; eo enim frigidius erit clima, quo magis ad polos adjacet provincia, et eo calidior, quo magis ad aequatorem; faciet tamen differentiam etiam naturalis situs provinciae, e. g. montes, vel planities, venti frequentes spirantes juxta certam directionem. Montosa territoria aeque discerni debent a planis, haec enim pro politico magnam differentiam facere possunt; item et fluvii mariaque, vulcani. Fertilitas glebae bene considerari debet, major enim vel minor productorum quantitas maximum influxum habet in statum civitatis, nempe productorum necessariorum et utilium, non superfluorum et inutilium. Soli fertilitas alia est naturalis, alia artificialis; ad fertilitatem soli pertinent omnia tria naturae regna, tam animalium, quam vegetabilium, et mineralium. Territoria generatim dividuntur in provincias, hae in districtus, hi vero in civitates et rus dividuntur, seu in oppida, pagos et villas; territoria dicuntur etiam metropolitana, in quibus tota civitas fundata est, alia sunt unita, quae accesserunt tardius; unio haec alia est incorporativa, ubi adest communio omnium jurium cum metropolitana provincia, alia sunt adnexa tantum territoria, in quibus communio jurium non habetur, sed vel retinentur antiqua jura, vel communi consensu alia statuuntur. Aliud territorium est subjectum, in quibus ex gratia subjectoris solummodo habentur jura; haec diversitas ibi habet locum ubi territorium metropolitanum gaudet favoribus et privilegiis amplis; in statibus vero despoticis haec divisio locum non habet.