Latin
6.1.40 to 6.1.43
Adam Adalbert Barić, Statistica Europae 6.1.40-43
Unproofread scanNot analysed yet
Norma monetarum etiam spectat ad statisticum. Pecunia est aequivalens commune in emptione et venditione omnium rerum usuabile; characteres omnesque qualitates pecuniae abunde in tractatu de commercio audimus; summis imperantibus commissa est cura monetarum ad evitandas fraudes et deceptiones privatorum; imperans ergo effigie vel stigmate suo cavet de pondere et valore interno monetae. Prius enim dabatur purum aurum vel argentum sine forma in emptione et venditione; cum vero infinitae deceptiones contigerint, necessitas poscebat hoc fide publica fieri. Valor monetarum hodie duplex est per abusum, nempe internus et externus; dico per abusum, nam norma monetarum justa exigit ut externus valor interno perfecte sit aequalis; norma haec monetarum seu Müntzfuß determinatur per proportionem unius metalli ad aliud –sic argentum se habet ad aurum sicut 14:1 –dein ex ipso valore interno metallorum; admiscetur tamen monetis aureis et argenteis heterogeneum metallum ad durabilitatem et maius volumen obtinendum; interim aurum et argentum debet manere in integra sua proportione. Octavo est negotium religionis; religionem scimus esse modum dei colendi; hic modus diversissimus est. Matrices religiones sunt quattuor: ethnica, Judaica, Christiana et Mahomedana; ex his quattuor procedentibus temporibus diversissimae sectae enatae sunt. Ethnica in Asia orta est, et in omnibus 3 orbis partibus dominatur excepta Europa. Christiana in Asia orta est, modo vero in Europa sedem fixit; Judaica per universum orbem dispersa est; Mahometana dominatur in Asia et Africa. Omnis religio supponit ecclesiam, nam ea est societas ad Deum pari modo colendum inducta; haec tamen societas subesse debet imperio civili. Hinc enata sunt jura imperantium circa sacra, scilicet in negotiis externis religionis, non vero in dogmatibus religionis; conscientiis enim subditorum vis imponi non potest, nec coactio; et hinc heresis certe ut delictum civile considerari non potest, nec apostasia; haec enim omnia circa dogmata religionis versantur, quae tamen imperanti non subsunt, siquidem nullum influxum in finem civitatis habeant.