Latin
6.2.1.6 to 6.2.1.8
Adam Adalbert Barić, Statistica Europae 6.2.1.6-8
Unproofread scanNot analysed yet
Angliae territorium est admodum fertile, partim ex indole soli, partim per industria colonorum; et producta rei rusticae sunt etiam speciosa; animalium fere omnium fetura habetur in Anglia, tam cornuta pecora, quam alia, praecipue oves, equos; pascua ovium copiosissima sunt, lanam enim post Hispanicam optimam producat; equi eorum tam ob velocitatem quam durabilitatem suam omnibus Europeis praeferuntur, et in maximo pretio sunt in ipsa Anglia, 200 000 et 800 000 fl. venduntur; ex feris deprehenduntur lepores, cervi, dammae; animalia rapacia, uti lupi, ursi, vulpes in tota Anglia non dantur. Canes Anglici (Englische Doggen) in maximo pretio sunt; alatilia omnis generis habentur in Anglia; galli et gallinae admodum laudantur; pisces copiosi habentur in omnibus fluviis et maribus, praecipue trutae salmonatae (Lachs) et halecas laudantur et in tota Europa disvehuntur. Ex regno vegetabili habentur imprimis omnis generis fructus, quibus et exsiccatis et per potum utuntur. Triticum, siliginem et avenam, luculum (Hopfen) copiosum et bonum, ex quo optimam cerevisiam excoquunt, cum vino destituantur; crocus, lignum dulce. Ex regno minerali habetur plumbum et stannum in copia, cuprum, ferrum exiguum, auri nihil, argenti exiguum quid, cristallus, alumen, marmor, alabastrum, lapis aedilis et lithantraces copiosi, aquae medicatae non desunt, ad Bathomiam thermae calidae, aquae salsae, acidulae. Defectus est in vite, proin vino carent naturali, quod illi supplent cerevisia, thee et punsch; habent defectum salis lapidei, utuntur cocto et marino; carent lino et canabibus, sed ex Scotia et Hybernia suppletur defectus; caret Anglia lignis sufficientibus tam aedilibus quam focalibus, sed se ex Scotia et America supplet; habet tota Anglia 4 silvas solummodo, easque quercinas; caret fulgentibus metallis, et rapacibus animalibus, deest mel et cera, quibus Hybernia succurrit. Scotiae pars meridionalis toto coelo diversa est a septentrionali; fetura animalium in tota Scotia est florentissima; habent equatia copiosa; lana tamen ovium eorum non est tam bona quam Anglica, feras habent copiosas, piscibus scatent fluvii eorum, salmones, anguillas et trutas habent copiosas, in maribus salpas et cabeliau.