# Statistica Europae 6.2.1.9-11

Adam Adalbert Barić, Statistica Europae, 6.2.1.9 to 6.2.1.11. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/6.2.1.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/6.2.1.9

In regno vegetabili gaudent fructibus, lignis praecipue abiete (Tannen), siligine, lino, canabibus non destituntur; Scotia septentrionalis nihil praeter avenam profert et ligna; habent cuprum, plumbum album et nigrum; stannum, ferrum, magnetem, cristalla, agat, marmorem, lithantraces; amethistum caeruleum, rubinum, topasum, habent etiam speciem adamantis; aquae minerales, saliferae. Desunt haec: sal, vinum, aurum, argentum, triticum. In Hybernia, quae figuram rotundam habet, aqua omnia deprehenduntur, cingitur undequaque maribus, intra 52. et 57. latitudinis gradum et 7. et 12. longitudinis sita est. Eius periferia ad 180 milliaria computatur, superficies vero computatur ad 3600 milliaria ; est sub zona temperata, hinc gaudet climati utcunque temperato, frigora tamen praedominant; aer est spissus et humidus nec non insalubris, regio plena est paludibus; fluvius maior est Senus, ad 300 extenditur Anglica milliaria; dividit Hyberniam in meridionalem et septentrionalem. In Hybernia pecora habentur in copia, cervi item, caprae, martes; etiam lupi et ursi deprehenduntur; pisces copiosissimi; apum cultura magna est in Hybernia, ipsae apes ferae copiosae sunt; serpentes tamen et buffones in tota insula non cernuntur; in fetura animalium consistit omnis thesaurus huius insulae; agricultura ob silvas, montes, et stagna copiosa exigua est, canabum et lini cultura magna est, crocus (Saffran) in copia habetur; copia adest lignorum omnis generis. Ex regno minerali habetur plumbum, ferrum, stannum, modicum argenti et marmore. Defectum habet in vino, frumento et sale. Ad Hyberniam pertinent quaedam insulae adhuc. Possident Angli adhuc quasdam insulas in mari Normannico: Gersey, Jersei, Alterney et Sert; promontorium Gibraltar in finibus Hispaniae; possident praeter haec Angli in omnibus partibus orbis provincias tamquam subjectas et colonicales; aurum habent ex coloniis Africanis, magnumque commercium habent cum illis, partim cum nigritis, partim cum gossipio, osse elefantino; ex Asiaticis provinciis habent sacharum, caffee, sinsiper, piper, orisa, gosipium et sericum; in Bengalia copiosae arbores habentur, ligni pretiosi calambra, et sericum, et animal rinoceros; in America habent copiosas insulas: Jamaica, Barbados, S. Christoforus, Monsserapus et Nevers cum Antigoa; Granada cum pluribus insulis, S. Vincentius, S. Dominicus; Tobago, insulas Beremudas; in litoribus harum insularum uniones piscantur, cedrus crescit hic, et testudines copiosi habentur; in provinciis Americanis habentur canes pontici (Biber), nerz; orisa copiosa, gossipium sericum, linum, canabes, tobaca optima ex Virginia et Marilandia, cineres clavellati, ligna omnis generis, herbae medicatae diversae; pix copiosa, captura salparum et piscis cete; sacharum, poma aurantia et citri; Jamaica insula ex his est memoratissima, maxima et populosissima, portu nobilissimo Royal instructo; hanc excipit insula Barbados, Granada propter sacharum et caffee celebre; ad insulas has excolendas Anglia maximos sumptus jam a duobus saeculis fecerant, sed ingentem etiam usum eorum habebant jam.

---

Adam Adalbert Barić, Statistica Europae. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/baric-a-stat.xml.
