# Statistica Europae 6.2.11.3-5

Adam Adalbert Barić, Statistica Europae, 6.2.11.3 to 6.2.11.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/6.2.11.3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/6.2.11.3

In Scotia 4 habentur universitates: Andreanopolitana, Glasgoviensis, Avergoniensis Novae et Edinburgensis. In Hybernia Dubliniensis habetur, quae suis provisa est colegiis; societates aeque habent eruditas ad imitationem Angliae, Edinburgae eminet societas medica; praeter universitates habentur etiam scolae diffusae per omnia 3--a regna; gymnasia et lycaea non habentur, nam haec in universitatibus habentur. Ars oratoria est una cui maxime se dedicant Angli, maximus enim est eius usus in parlamento; ab anno 1660. habentur omnes sermones in parlamento habiti expressi in plurimis tomis. Anglus tamen in sua oratione plus logicus est quam orator, magis soliditatem et vim verborum, quam eorum amoenitatem curat: in poesi magis celebratur ars Anglorum, quam in oratoria. In campo historiarum olim Angli parum desudarunt, posterioribus tamen annis etiam in hac excellere ceperunt; nulla pars philosophiae est, quam Angli negligerent; in mathesi, geometria, physica, ethica et politica maxime eminent per privatam potissimam instructionem, nam in publicis scholis ex praescripto legum docetur philosophia adhuc Aristotelica, multis futilitatibus et ineptiis repleta; mathesis tamen et physica sunt ipsis amoenissimae scientiae. Iurisprudentia etiam per omnes partes suas publice traditur, privatim tamen excolitur quam maxime tam theoretice, quam practice; in partibus philosophicis juris maxima merita habent, nempe jure naturae, jure gentium, et publico universali. In medica aeque excellunt, habent praestantissimos medicos, in observationibus practicis eminent maxime; studium theologiae omnium minime excolitur ab Anglis, vel ex eo, cum philosophia Aristotelica non faveat novationi et collustrationi, quae apud alias gentes circa theologiam jam obvenit; accedit etiam quod theologi per linguarum orientalium culturam totam vitam suam iis condiscendis terunt antiquosque classicos volvant neglecta theologia. Quod liberales artes adtinet, hae perfectae sunt ab Anglis plerumque; Galli quidem ipsis palmam praeeripuisse anhelant in pictura, architectura. Unicum Iligo Iones ! reputant Galli inter magnos architectos; modernus rex Georgius 3. novam fundavit accademiam artium liberalium anno 1769. ad excolendos juvenes in his. In typographia summam adepti sunt perfectionem, nam Londinenses et Edinburgenses editiones in tota Europa sunt praestantissimae.

---

Adam Adalbert Barić, Statistica Europae. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/baric-a-stat.xml.
