# Statistica Europae 6.2.2.8-10

Adam Adalbert Barić, Statistica Europae, 6.2.2.8 to 6.2.2.10. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/6.2.2.8
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/6.2.2.8

Usum et functionem libertatis nemo negligit; tota Angliae libertas consistit in hoc axiomate: Omnia ea sunt licita, quae expresse et positive legibus prohibita non sunt, et vicissim; proin analogia legum locum non habet apud Anglos; libertas tamen haec populi nullum plane influxum habet in onerum publicorum subportationem, ad onera enim publica omnes conferunt. Utitur Anglus magna libertate cogitandi, scribendi; hinc Angli a praejudiciis hominum sapiunt, et ratio sana maxime in Anglia dominatur; amor libertatis singularem patriotismum et amorem patriae generat, hinc spretis exteris, spretis omnibus, quae Anglicismum non sapiunt, solummodo carae patriae suae adhaerent; hinc non tam facile sedes alibi figunt; peregrinantur, sed quantocius redeunt, nullibi enim se felices reputant extra insulam suam. Ex hac libertate nascitur etiam pervicacia quaedam, quae communiter Anglis propria est, desiderium summum habent frui et uti rebus novis, paradoxis; antiquas enim res spernunt et rejiciunt. Opibus abundant, hinc huic voluptati satisfacere possunt, et hinc desiderium opum acquirendarum facit ipsos industrios, sedulos, maxime commercio, fabricis et oeconomiae deditos. Divitiae tamen hos saepe eos ad vanitatem, luxum, prodigalitatem et morum corruptionem pronos reddit !. Sunt sinceri, probi, cordati ad audacia usque; in amicitia perdurant, sed non facile ad amicitiam condescendunt; miles Anglicanus bene ali cogit neque paucis contentatur; in omnibus passionibus vehementes, in ira furiosi plane; apud plebem mores crudiores deprehenduntur. Ex ipsa melancholia apud multos enascitur anxietas animi, ex qua in hypochondriam labuntur, quae per autochiriam plerumque terminatur, accedit huc etiam libertas cogitandi circa religionem. Theatris, saltibus publicis recreantur, item et socialitatibus, Gesselschaft, quod nomine Club ipsis venit, faciles sunt etiam in consuetudinibus et moribus exterarum gentium, praecipue Gallorum, recipiendis, utut odio habeant nationem Gallicam. Angli habent etiam suas Petites Metres, sed in contrarium Gallorum; nam illi sunt serii, abstracti, Galli vero sunt modi Stuczer; in Gallia plurimi sunt quos tremulos (Quaccer) appellamus eius modi Petit Metre. Feminae Anglicae formosae generatim, magna statura, sed melancholicae, non vivaces uti Gallicae; feminae parum conversantur cum viris, sed separatim distrahunt, vanae et ambitiosae sunt, luxuique pretioso deditae; sors feminarum in statu matrimonii optima refertur, ob discretionem et benignitatem maritorum. Leges tamen publicae sunt severissimae contra delicta feminarum, sed et favorabiles. Hactenus de Anglis dicta vera sunt maxima ex parte etiam de Scotis inferioribus, speciatim Scoti sunt humani, affabiles, sociales, hospitales et bellicosi. Monticolae in omnibus differunt a Scotis et Anglis, sunt enim rudes, inculti et asperes; et haec etiam de Hibernis septentrionalibus vera sunt; meridionales Scotis inferioribus aequales, audaces, optimi milites, hinc saepissime emigrant bellatum ad alias gentes; Angli tamen nunquam, aut rarissime exeunt.

---

Adam Adalbert Barić, Statistica Europae. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/baric-a-stat.xml.
