# Statistica Europae 6.2.3.15-18

Adam Adalbert Barić, Statistica Europae, 6.2.3.15 to 6.2.3.18. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/6.2.3.15
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/6.2.3.15

Conventus statuum in Anglia appellatur Parlament; aliqui per parlamentum intelligunt regem, superius et inferius parlamentum seu curiam; interim cum rex aperte habeat jus parlamentum convocandi, cassandi etc. dicendum per parlamentum intelligi tantum conventum ordinum, seu duas curias; in his ergo omnes congregantur, qui nomine statuum veniunt; in curia superiori congregantur stricte sic dicti pares curiae seu Lords, qui vel ecclesiastici vel profani sunt; ex profanis tantum capita familiarum habent jus sessionis; ex ecclesiasticis sunt duo archiepiscopi et 24 episcopi Angliae et Scotiae; hae tamen duae classes non formant duos status, sicut in Hungaria, sed unicum statum, proin nulla est aemulatio, nulla invidia; saeculares jure hereditario gaudent hac praerogativa, ecclesiastici vi officii sui habent eam; saecularis tamen solummodo tempore majorennitatis, nempe 21--o aetatis anno, gaudet hac praerogativa, dein debent esse Helveticae confessionis et quidem episcopales; ex Scotia tantum 16 eliguntur per ceteros Lords, qui nomine omnium intersunt parlamento. Generatim numerum parium non habentur definitus quia rex pro arbitrio jam pluribus, jam paucioribus confert. Praeter hos adhuc sedem in curia superiori habent 12 iuris periti qui tantum vota informativa, non autem decisiva habent. Caput curiae est cancellarius regni, qui etiam tantum informativo voto gaudet; deciditur pluralitate votorum. Curia inferior complectitur deputatos communitatum, nempe communitatum urbium et oppidorum, quibus concessum est hoc jus. Communitates deputatos suos pluralitate votorum eligunt, nempe eorum qui possessionati sunt vel aedes et certos reditus habent; eliguntur autem solemniter et plerumque marchiones, duces nempe tales qui jure voti et sessionis non gaudent in curia superiori; ibi enim tantum primogenitus gaudet jure voti in superiori curia; in hac curia inferiori tam Angliae, quam Scotiae deputati locum habent; tota curia inferior venit nomine communitatis et efficit unum statum, inclusive cum statu rustico. Curia superior ultra 200 subjecta non extenditur; curia inferior complectitur 80 deputatos comitatum, urbium vero 389 deputatos, duarum universitatum 4 legati, 8 portus maris mittunt 16 viros; 18 comitatus Valliae mittunt totidem deputatos, dein urbes Valliae mittunt 12, proin omnes simul sunt 513 !.

---

Adam Adalbert Barić, Statistica Europae. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/baric-a-stat.xml.
