# Statistica Europae 6.2.3.19-25

Adam Adalbert Barić, Statistica Europae, 6.2.3.19 to 6.2.3.25. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/6.2.3.19
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/6.2.3.19

Ex Scotia veniunt 30 deputatos, urbes et oppida mittunt 15; proceres evocantur nominatim omnes; deputati vero generatim evocantur; in Scotia Lords nominatim non evocantur, qua tantum 16 mittuntur ex omnibus, sed generatim evocantur. Electio deputatorum fit certo ritu et pluralitate votorum, eligentes debent esse incolae eius loci, debent fundos et certos reditus habere; idem etiam de eligendis intelligi debet, sic deputatus Angliae eligi non potest, nisi 600 Lib. sterling proventus habeat; urbanus vero deputatus debet 300; diurna enim deputati non habent in Anglia, prout in Hungaria, sed Scotae habent diurna; rex pro lubitu suo convocat quomodo quorsum, et quotiens ipsi placet parlamentum, urgente nempe bono publico; jam a saeculis in palatio Vestmonasteriensi Londini congregatur. Prima die praestatur jus jurandum; curia superior praestat duo juramenta, nempe Test, quod 1664. introductum est, ipsa est professio fidei juxta ecclesiam episcopalem. Secundum est quod 1702. introductum est, quo stirpi Stuard abjuratur omnis fidelitas. Curia inferior praeter haec duo jurat etiam juramentum Alegiancae, quod est homagii praestatio, 1606. inductum; aliud est juramentum Supremaciae, quo regem supremum caput ecclesiae recognoscunt; quod 1534. inductum est. Die sequenti rex per cancellarium praecipit ut curia inferior eligat oratorem, qui nempe negotia moderatur in inferiori curia; hic permanet in regula per 7 annos. Post hoc habentur sessiones ambarum curiarum in una sala, comparet rex corona domestica et purpura praecinctus, stipatus ministris suis, oratione ipsos salutat, commendat salutem, et facit suos provisiones, dein abit; status vero separati respondent ipsi et gratias agunt pro salutatione; hoc responsum, vulgo Danksagungs-Addrese, per deputationem solemnem submittitur regi; alias rex nunquam comparet in parlamento, sed si peculiaris provisio ardua facienda est, comparet etiam in parlamento; tandem comparet cum provisionibus decretis vim legis tribuit; ultimo in abolitione vel cassatione comparet etiam rex.

---

Adam Adalbert Barić, Statistica Europae. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/baric-a-stat.xml.
