Latin
6.2.3.35 to 6.2.3.41
Adam Adalbert Barić, Statistica Europae 6.2.3.35-41
Unproofread scanNot analysed yet
Parlamentum custos est legum fundamentalium, libertatisque nationis in his fundatis; hinc si deprehendatur quis leges fundamentales violasse, vel libertatem infregisse, parlamentum hoc contra ipsum procedet; rex tamen, cum infallibilis sit, non subesse hinc judicio, sed ministri eius incusantur. Accusator est Curia inferior, superior est iudex in omnibus publicis accusationibus, et in omnibus causis, quae respiciunt pares Curiae superioris, et quidem tam ecclesiasticorum, quam saecularium. Per supra memoratum decretum Habeas Corpus libertas Anglorum firmata est, Lettre Cachete sublata, quae erant epistolae clausae quibus inarrestabantur viri praestantissimi quin processus ipsis formaretur; apud Gallos originem habuerunt, sed modo et ibi sunt prohibitae. Iura haec et immunitates fere omnes etiam Scotis sunt communes; in religione tamen est differentia; nam in Scotia est hierarchia secundum Genevensem ecclesiam, nempe synodos; Scotia habet etiam proprias leges municipales, omnes tamen leges post unionem incorporativam latae sunt communes. Hybernia habet suas distinctas leges, et per proregem gubernatur. Leges condere potest tantum illas, quae non praejudicant legibus et commodo Anglorum et Scotorum. Leges tamen Angliae non respicit Hybernia, nisi specifice id exponatur. In Anglia duae sunt factiones, Anglica et oppositionis; hae duae factiones antiquissimae sunt originis, et ex altercationibus religionis originem suam habent, uti ex historia Jacobi primi et 2--i scimus; hae factiones sunt summe necessariae ad impediendam degenerationem regiminis formae; ipse filius primogenitus regis princeps Valliae est membrum factionis oppositionis. Nobilitatis classes apud Anglos copiosae sunt; tota natio Anglicana usu consuetudineque dividitur in nobilitatem eminentem, in nobilitatem, et in communem plebem. Proprie tamen et per legem tantum in nobilitatem et communitatem dividitur Angliae populus, et quidem ad nobilitatem pertinent tantum Lords seu pers Curiae, ceteri omnes communitatis nomine veniunt (Nobiliti et Comonalti). Inter nobiles eminentiores habentur diversi praerogativae gradus, quos titulus determinat, dux, marchio, comes, vice-comes, baro; juxta hos titulos inter se diversis honoribus et praerogativis utuntur; antiquitus barones erant omnes proceres generatim, sed successive alii tituli recepti sunt; hi omnes titulo Lords gaudent, quod Dominum denotat; tituli hi per solemne diploma a rege acquiruntur, cum prerogativa paris Curiae, et tunc plerumque acquirunt praedicatum, ab urbe vel praedio suo quodam; hic conspicuus titulus tantum ad primogenitum filium transit, qui etiam tantum jure sessionis et voti gaudet in Curia superiori; stirps Marlborug habet pro utraque stirpe hunc titulum, exstincto nempe sexu masculino. Praerogativa ergo haec est solummodo personalis in Anglia neque inhaeret bonis et praedium nobilitare non nobilitat alium, sed quivis possidere potest illa bona, non sicut in Hungaria.