# Statistica Europae 6.2.4.9-16

Adam Adalbert Barić, Statistica Europae, 6.2.4.9 to 6.2.4.16. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/6.2.4.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/6.2.4.9

Vexillo utebantur Angli prius cruce Sancti Georgii ordinis, Scotae vero cruce Andreae, ab unione tamen crux rubra S. Georgii et alba S. Andreae conjunctae sunt in vexillis; princeps Valliae utitur proprie regio scuto; quod tamen differt, quod superne non corona, sed galea plumis tribus struthiocamelinis ornata, et symbolum illius est Servio. Aulica pompa (Etiquette) plurimum consistit in aulicis officialibus; praecipuum archimunus fuit olim aulae praefectoratus (Lord hic steuard); hanc tamen dignitatem reges ob altercationes vacuam reliquerunt. Pro actu tamen coronationis, cum officium habeat, rex regni cancellario defert hoc munus pro solo actu coronationis; hodie ergo summus archiofficialis est Cancellarius regni (Lord hic chansellier) qui est sigilli magni conservator; si vacet dignitas haec, sigillum conservat a rege denunciatus alter. 2--o) Est Magnus thesaurarius; a temporibus Georgii Primi hoc munus per 5 commissarios exercetur, senior ex illis gaudet dignitate hac. 3--o) Est Praeses Consilii intimi; tempore Caroli Primi abolita est haec dignitas, Carolus 2. creavit rursus praesidem. 4--o) est sigilli privati Conservator seu sigilli secreti. 5--o) Est dignitas Magni camerarii; haec hereditaria est stirpi Ancastriae. 6--o) Connetabilis (ex Comes stabuli, seu agason magister); haec dignitas a multis annis vacat, et tantum tempore coronationis suppletur. 7--o) Magnus mareschallus, seu praefectus copiarum; haec est hereditaria stirpi ducum Nordfolcc. 8--o) Magnus admiralis, seu architalassus. Has dignitates rex pro arbitrio cuicunque confert, et non ad dies vitae, sed pro regis arbitrio in regula, exceptis hereditariis; hi archi-officiales praecedunt omnes duces, nisi sint hi ex sanguine regio. Ceteri tamen archiofficiales exceptis primis quattuor praecedunt tantum proceres suae classis. Scotia olim habuit etiam 8 archiofficiales: cancellarius magnus, thesaurarius magnus, sigilli magni conservator et secretarius supremus; dein supremus archivarius, procurator, thesaurarius secundarius, et secretarius secundarius seu tribunalium secretarius.

---

Adam Adalbert Barić, Statistica Europae. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/baric-a-stat.xml.
