Latin
6.2.5.1 to 6.2.5.3
Adam Adalbert Barić, Statistica Europae 6.2.5.1-3
Unproofread scanNot analysed yet
Monarchia Anglica tam terrestri quam navali gaudet exercitu, superat tamen potentia eius maritima. Exercitus campestris exiguus est respectu aliorum, immo prioribus temporibus nullus fuit exercitus stativus, sed sub Vilhelmo 7000 concessa regi per parlamentum, in Hybernia vero 12 000; tardius per bella coacti sunt ad 16 374 capita augere exercitum; successive vero ad 18 857 capita excrevit exercitus campestris; anno 1772. status exercitus Anglici campestris fuit: duae cohortes equites per 320 capita; duae cohortes pyrobolariorum equestrium, per 270 capita; una legio turmae regiae equestris per 290 capita; una legio dragoner per 316; una legio Gardae reginae, cum adnexa cohorte dragoner legione per 422 capita; una legio Gardae pedestris intuitu Angliae, quae 1557 capita habuit, alia intuitu Scotiae per 2000, alia intuitu Hyberniae aeque per 2000; haec militia domestica dicebatur; praeter has gardas rex habet etiam nobilem militiam, quo suis sumptibus alit rex; una pars ex 40 capitibus constat et Gentlemenspensioners dicitur; alia complectitur 100 capita praeter officiales. Adsunt adhuc legiones 4 equitum, et 18 equitum levis armaturae, dein 70 legiones peditum; omnia haec corpora formant superiorum summa 18 857 capitum; belli tempore augetur 30 vel etiam 50 milibus capitum exercitus pedestris; societas mercatoria Indiae orientalis etiam aliquot millia statuebat militum; si haec non sufficiant, conducitur militia extera gratia subsidia annua ! ; praeter stativam militiam habetur etiam militia provincialis, quae tantum tempore belli comparet, de ceterum vero rus coluit; haec pacis domesticae causa introducta est per Elisabetham, ad 200 000 hominum. Alia est militia provincialis magis regulata, quae 33 000 adaequare deberet pro custodiendis littoribus et portubus; tormentariorum habentur 3 legiones; et unum corpus geometrarum; pro armanda hac militia habetur omnis provisio, facile enim ad 60 000 armanda in Tower Londinensi habentur armatura; copiae insigniter solvuntur, Anglus enim inediae non est assuetus; ad alendos decrepitos optimae sunt dispositiones, acquirunt pensiones et ubicunque vivere possunt; qui agnatos non habent in urbe Schelsea simul aluntur.