# Statistica Europae 6.2.8.6-11

Adam Adalbert Barić, Statistica Europae, 6.2.8.6 to 6.2.8.11. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/6.2.8.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/6.2.8.6

Pro commercio hoc florente habentur plures societates commerciales; antiquissima est societas Russica, quae 16. saeculo florere cepit et cum Russis commercium habent utilissimum. Alia est Levantina seu Turcica, quam Iacobus 1--us anno 1606. fundavit, et quidem cum jure exclusivo fundavit hanc societatem; quod tamen privilegium lapsu temporis ademptum est, nam cuique civi Anglicano permissum fuit commercium exercere in partibus Levantinis; antea enim restrictus fuit numerus civium, dein vero 20 Ł persolutis quisquis fieri potuit membrum. Tertia est societas Africana, quae a Carolo 2--o anno 1666. fundata est, sed abolita paulo post anno tamen '672. restaurata est; anno vero '751. parlamentum cassavit privilegium huius societatis. Societas Indiae Orientalis omnium est antiquissima, quae 1600. ab Elisabetha fundata est, haec societas ob abusus in maximo fuit periculo exstinctionis, hinc ad excitandam emulationem fundarunt aliam adhuc societatem orientalem, interim contrarium enatum est; una enim societas conata est alterius commodum evertere, hinc 1701. duae hae societates conflatae sunt in unam cum exclusivo privilegio; haec societas ingentes fecit acquisitiones, et conspicuum tenet regnum in Indiis orientalibus; dividens huius societatis annis superioribus fuit 10 per centum, ultimis tamen his annis recidit dividens ad 6 per centum; negotia enim huius florentissimae societatis his ultimis anis ibant in deterius. Quinta societas est maris Mediterrannei, quae '711--o instituta est, sed mox cessavit; videntes enim socii quod commercium non nisi 2 vel 3 per centum ferat, potius fundum capitalem suum elocabant tituli mutui, plurimum aerario, ubi et hodie medium decimum millionem habent per 6 per centum. Alia est Americana societas, seu Hudsonis, quae jus exclusivum habet cum pellibus commercium exercendi; alia est Hamburgensis, quae cum urbe Hamburgensi, proin tota Germania commercium exercet. Praeter has societates dantur etiam 8 assecurationis societates quae omnia possibilia gratia certum praemium assecurant. Banco Londinense aeque commemorari meretur, seu mensa argentaria, quae 1649. regnante Vilhelmo 3--o introducta est; occasione enim belli privati bancarii et mercatores crediderunt ingentes summas aerario, his ergo concessum est privilegium mensam argentariam instituendi, hi habent jus pecuniis substituendi chartas in defectu, quae dein chartae in pleno valore circulant, absque omni rabat, quia haec banca fundatur in fide publica, pro his vero chartis fidem faciunt banc; negotium huius bancae consistit in redemptione chartarum publicarum, dein in coemptione auri et argenti crudi, quod dein in monetam cuditur; chartas enim tam publicas quam privatas etiam coemit banc temporibus iis, in quibus valor earum decrevit, et mutatis circumstantiis cum lucro illas erogant.

---

Adam Adalbert Barić, Statistica Europae. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/baric-a-stat.xml.
