# Statistica Europae 6.2.9

Adam Adalbert Barić, Statistica Europae, Pars statisticae practica, Statistica Practica Angliae, § 9 De norma monetarum. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/6.2.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/6.2.9

Quemadmodum aliae gentes, ita et Angli habent suam normalem mensuram monetarum, quae est libra sterling. Haec libra dividitur in schilling, et hi in phening; nempe una libra habet 20 schilling, et hic 20 denarios. Origo voculae sterling ignota est, quidam ab urbe Sterling, quidam a voce Saxonica Stoerae, lex, repetunt; per libram olim intelligebantur moneta, 12 loth habuit, tardius tamen recessum est ab hac methodo, nam ex una libra 4 libras cudebant; in Gallia vero una moderna libra est 80--a pars antiquae; in Anglia ad 9 nostros florenos aestimatur libra. Aureae monetae in Anglia sunt aurei ginei, a provincia Africa Guinea, ex qua copiosum aurum acceperunt; sub initium valuit unam libram, sed tardius uno solido auctum est pretium, cuduntur quadruplicati, duplicati, et quadrantes; hi aurei a temporibus Caroli 2--i sunt in usu. Argentei nummi sunt: coronae, quae valent 5 solidos, etiam dimidiatae cuduntur; solidi, qui 12 denarios valent; cuduntur ex argento etiam 6 denariorum, 4, duorum et unius denarii nummi; ex cupro dimidii et quadrantes denarii cuduntur. Cuduntur nummi Londini in Tauer sumptibus publicis; apud nullam gentem monetae eius sunt interni valoris, quam apud Anglos et Belgas; apud has enim gentes internus valor aequalis est externo. Liquefactio et exportatio monetarum lege publica est prohibita, imo proficiscentes extra regnum non nisi 5 Ł S. effere audent, sed chartas possunt efferre, vel etiam exteras pecunias, e.g. Portugallicas, quae uti Anglicae circulant pecuniae; ceterae vero monetae instar mercium examinantur et ponderantur, non adtento stigmate principis; Portugallicae tamen eximuntur monetae ob magnum commercium. Regnante Elisabeta massa circulantium monetarum fuit ad 4 000 000 Ł S. aestimata. Anno '684. ad 18 000 000 Ł, anno '748. aestimabatur ad 30 000 000 Ł, quae et hodie est massa. Chartarum circulant 150 000 000 Ł S. In Scotia a tempore unionis eadem est monetae ratio; habent libras, marcas (medias libras, solidos et denarios). In Hybernia perfecte aequalia sunt omnia; tantum quod solidus Hybernicus tantum 9 denarios valeat, Anglicus vero 12.

---

Adam Adalbert Barić, Statistica Europae. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/baric-a-stat.xml.
