# Statistica Europae 6.3.1.7-8

Adam Adalbert Barić, Statistica Europae, 6.3.1.7 to 6.3.1.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/6.3.1.7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/6.3.1.7

Praeter has possessiones Europeas Belgae possident etiam in aliis mundi partibus amplissima territoria, quae omnia vi armorum sibi subjecerant in omnibus 3 mundi partibus; in America occasione belli Hispanici subegerunt sibi fere totam Brasiliam Portugallicam, quam tamen maxima ex parte amiserunt; in Provincia Guiana 3 colonias possident; 1--a Suinane est, haec ad 30 milliaria extenditur introrsum versus, 2/3 partes huius coloniae pertinent ad urbem Amsterodamensem, 1/3 vero ad Indiae societatis occidentalis compagniam; 2--a Besseguero, 3--a Barnice; haec 3--a est privatorum civium colonia; possident etiam insulam Currassao et S. Eustachius, et hae ditiones ob sacharum, caffe, indigo et tobacam sunt perutiles. In Africa possident celebre promontorium Bonae spei; hoc summi est momenti cum sit clavis in Indias orientalis propugnaculoque munitissimo provisum est, gaudet vino optimo hoc promontorium, quod ipsum utillissimum commercium praebet ipsis. Habetur hic hortus botanicus cui par in orbe non datur; titulo proprietatis hoc promontorium pertinet ad societatem Indiae orientalem; aliae vero omnes possessiones Africae ad occidentalem societatem Indiae pertinet; nempe in Ginea littoribus arces munitissimas duas possident De la Minha seu fanum S. Georgii; praesidium dein Moure, seu Nassoviense. In Asia orientali ditissimas habent possessiones Belgae; in continenti praeter innumeras factorias et depositoria in littoribus Malabariae possident Cananor, Cangananor, Cochin, Coilan, quae praesidia nobilissima sunt in regnis eiusdem nominis; cum his regulis Belgae foedus colunt commercii causa; in litoribus Colomandel habent Nagapatnan, aliud est munimentum Geldriae; in Litoribus piscationis Belgae arbitri sunt totius piscationis et commercii; ad Tutucorin habent piscationem perlarum cum exclusione omnium gentium; in paeninsula Malacca habent urbem eiusdem nominis et portum, una cum territorio amplo. In maribus diversas possident insulas; possident magnam partem insulae Ceilon seu Cinamoni, in qua integra silvae cinamoni habentur; in hac insula habent diversa munimenta, cidadella, ut eam in suo potestate retineant, et alios arceant gentes. In insula Iava possident integrum regnum Iacatra; utuntur dominio directo in diversos adhuc regulos huius insulae; in hoc regno Iacatra sita est celeberrima urbs Batavia, quae inexpugnabili praesidio et portu provisa est, hic est centrum totius commercii Belgici; haec insula suppeditat orisam, gosipium, caffee, sinsiper, imper; in Sumatra insula possident 2 munimenta Palimban et Iamblin, per haec sunt in dominio totius commercii; in insula Timor habent depositorium munitum; insula Macassar seu Celeps cum omnibus populis et regulis dominium supremum Belgarum recognoscunt, tributum solvunt, et ab anno '667. cum Belgis solis commercium faciunt; ipsa urbs Macassar Belgarum est.

---

Adam Adalbert Barić, Statistica Europae. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/baric-a-stat.xml.
