Latin
6.3.1.9 to 6.3.1.10
Adam Adalbert Barić, Statistica Europae 6.3.1.9-10
Unproofread scanNot analysed yet
Insulae Molucae etiam spectant ad Belgas; primaria ex his est Ambuina, quae 3 adnexas habet insulas, quae communi nomine Uliasse veniunt; altera est insula Bandai, quae etiam 4 minoribus constat insulis, in his insulis cariofili, nuces et flos miristicus unice crescit, proin soli Belgae suppeditant toti Europae haec aromata; nunquam autem plus invehunt in Europam quam sciunt consumendum, cetera comburunt, ne aut vilescant pretium, aut nimis extollatur; Termata, Tido, Timo et Bastian sunt etiam insulae in quibus tantum supremum dominium habent Belgae. Septem provinciae conjunctae efficiunt territorium metropolitanum et dominans; singulae hae provinciae sunt independentes in negotiis privatis; praeter has habetur etiam alia provincia, Trencia dicta, quae non est foedere juncta cum 7 prioribus, sed omnia jura majestatica ipsa exercet, vivit tamen in statu protectionis respectu totius reipublicae. Provinciae Generalitatis sunt provinciae stricte subjectae. Aliae provinciae vel ad privatos vel ad societates mercatorias spectant et sunt subjectae; provinciae hae gubernantur per suos gubernatores, qui omnes subsunt gubernatori summo Bataviae residenti.