# Statistica Europae 6.3.12

Adam Adalbert Barić, Statistica Europae, Pars statisticae practica, Statistica practica Belgii foederati, § 12 De collegiis publicis. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/6.3.12
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/6.3.12

Summum totius Belgii collegium sunt status universales; cum tamen status universales difficulter convenire possint, eorum loco conveniunt status generales; hoc collegium ergo nomine delegato exercet jura. Tertium collegium est collegium status (der Rath von Staaten), hoc coalescit ex 12 deputatis foederatarum provinciarum, confertur munus hoc ordinarie ad 3 annos; etiam vicarius sedem habet in hoc collegio, adest generalis aerarii praefectus, generalis perceptor, et secretarius consilii status; his consiliariis tribuitur titulus nobiles et potentes (Edle und Vermögende Herren); praeses ordinarius numquam habetur, sed per 12 deputatos per turnum pergit praesidium; suffragia obtinent virilia, non curiata. Hoc consilium expedit et exsecutioni dat decreta statum generalium; curam etiam quadam tenus gerit copiarum hoc consilium, nempe procuratione materialium, exsolutionem stipendiorum, conscriptionem militiae. Quartum collegium est generalis camera rationaria; haec camera ad facilitandum consilium status erectum ! est; coalescit ex 14 consiliariis, praecipuum munus eorum est revisio calculorum, praetensionum, et expensarum cassae generalis, revident etiam rationes generalis perceptoris, erogationesque curat ! militiae et classis. Haec sunt generalia collegia; similia his in omni provincia reperiuntur, quae negotia particularia uniuscuisque provinciae regunt et dirigunt; quaevis urbs summum magistratum aeque habet; negotia socialia mercatorum, quae societatibus maioribus non subsunt, reguntur per magistratus urbanos.

---

Adam Adalbert Barić, Statistica Europae. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/baric-a-stat.xml.
