Latin
6.3.3.1 to 6.3.3.2
Adam Adalbert Barić, Statistica Europae 6.3.3.1-2
Unproofread scanNot analysed yet
Septem provinciae Belgicae unica lege fundamentali, nempe foedere Utrajectensi nectuntur; huius foederis de anno '579. haec sunt specialia: hae provinciae nectuntur tam arcto nexu ac si una esset provincia, absque tamen imminutione praerogativorum, jurium et independentiae singularum provinciarum. 2--o) Harum omnium defendendarum causa provinciae mutua auxilia sibi pollicentur contra omnem seu exterum, seu domesticum hostem. 3--o) Belli, pacis et praestationum negotia communi consensu decidantur, cetera decidantur suffragiorum pluralitate. 4--o) Nulla provincia foedera cum exteris jungere possit, sed foedera omnibus communes esse debent. 5--o) Omnes provinciae domesticum imperium independenter ordinent, et religionis negotium tractent. 6--o) In cudendis monetis omnes provinciae eandem normam observent. 7--o) Lites si emergerent, per ipsas provincias amice componantur; si lis emergeret communis, definiatur consensu provinciarum, si non possit, arbitrio gaudeat vicarius in eo negotio. 8--o) Status foederati [convocati] teneantur toties quoties convocati ad negotia publica tractanda ad urbem Ultrajectensem; absentes vero conclusis praesentiam stare teneantur. 9--o) Si in his defixis articulis obscuritas emergeret, quae explicatione indigeret, haec omnibus statibus est relicta; si non coalescerent provinciae in explicatione, vicarius facere possit interpretationem. 10) In his articulis sine consensu communi omnium provinciarum nihil mutetur, nihil novetur. Vigore huius foederis provinciae hae conjunctae sunt in unam rempublicam, cui praesunt in casibus exceptis status omnium 7 provinciarum, in ceteris omnibus pari jure utuntur omnes provinciae septem. Ad exercenda jura omnium olim toties quoties congregabantur status universi provinciarum Utrajecti, conventus isti durabant tamdiu, quamdiu non terminabatur negotium, proin hi conventus non erant stati, non fixi; ab anno 1593. hi conventus statuum generales sunt fixi et perpetui, Hagae Conventum, substitutique sunt congregationi statum universalium. Numerus deputatum ex consuetudine determinatus est, sic Utrajectensis provincia mittit 3, Frisia 5, Transisalana 5, Groninga 6, Hollandia 12, Geldria 19, Zelandia 7; mensae tantum 42 adsident, nam pro quavis provincia tantum 6 subsellia sunt ad mensam; sessiones sunt quotidianae; praesidium sustinet alternative per unam septimanam quivis ex assessoribus, durat autem praesidium usque mediam noctem diei Dominici et Lunae; pergit per turnum: prius est ex Geldria, dein Hollandia, Zelantia ! etc. Groninga respicit urbis Groningensis deputatos in ordine; auctoritas deputatorum non solet esse generalis, negotia concluduntur pluralitate votorum, quaevis enim provincia habet unum suffragium tantum. Aliquando etiam per deputationes deciduntur speciales casus; quae deputatio semper ex 9 subjectis constare debet: ex 7 deputatis, ex pensionario et secretario Hollandiae; fit haec deputatio sub praesidio pensionarii, quae dignitas est perpetua; secretarius habet tantum votum consultivum, non decisivum. Potestas Statuum generalium est summa, nam omnia jura majestatica exercent illi, legati primam solemnem audientiam coram ipsis habent, secundam coram vicario; potestas tamen Statuum generalium est deputata et delegata, neque jure proprio regunt, nam saepe ad reddendas rationes pertrahuntur; etiam vicarius