Latin
6.3.3.10 to 6.3.3.17
Adam Adalbert Barić, Statistica Europae 6.3.3.10-17
Unproofread scanNot analysed yet
Geldria, quae ordine praerogativaque prima est, habet 2 status, nobilitatem et urbes 13; est divisa provincia in 3 quarteria: Noviomagense, Sudfaniense et Aramatense; status horum quarteriorum quotannis suos conventus particulares celebrant in praecipua quarterii urbe; ex omnibus dein quarteriis conveniunt etiam omni anno ad provincialem conventum; praeses huius conventus est bourggravius Noviomagensis. In Hollandia, quae cum Frisia occidentali juncta est, 2--o sunt status aeque, nobilitas et 18 urbes, 11 Hollandiae et 7 Frisiae; hic status seorsim non conveniunt, sed quotannis quater conveniunt omnes in simul, sed nobilitas tota habet unicum suffragium, et quaevis urbs unum, proin 19 sunt vota, conveniunt Hagae comitum; in hoc conventu pensionarius Hollandiae praesidet. In Zeelandia status sunt 2; vicarius, qua princeps Nassoviensis et marchio duarum urbium, Campoveriae, et Flisingae, ille ergo repraesentat totam nobilitatem; dein sunt 6 urbes. Urbes hae subjectae seorsim habent sub--suffragia. Locus comitiorum est Midelbourg, et vicarius praesidium tenet. Utrajectensis provincia 3 status numerat, repraesentantes capitulorum et episcopatus Utrajectensis; deputati nobilitatis et urbis unicae Utrajectensis deputati. Repraesentates capitulorum olim erant 8; 4 nobiles, 4 ignobiles; tardius nobilibus adjectus est unus, omnes hos deputatos nominat vicarius. In Frisia sunt duo status, deputati 3--um quarteriorum, et 11 urbium; 3--a quarteria haec distribuuntur in 30 jurisdictiones, quorum quaelibet suum praesidem habet, et deputatos 2 mittunt, nobilem et ignobilem, ad conventus generales. Locus conventus est Leobarda, consident in 4 salis, omnes nempe distinctim et separatim. Transisalana habet nobilitatem et 3 urbes; haec provincia praeterea in 3--a quarteria est divisa; congregantur status alternatim in 3 urbibus, praeses ipsorum est praefectus Salamiae, qui Dros apellatur. Groninga habet duos status, urbem Groningam et Omelandiam; Omelandiae status sunt nobiles et fundorum possessores. Deputatorum numerus non habetur defixus, suffragio tamen unico gaudent. Generatim in omnibus his provinciis pluralitate suffragiorum deciduntur negotia. Provinciae hae habere solent duo judicia; aliud vocatur consilium status, quod est politicum; aliud vero collegium iustitiae quod est civile et revisorium forum. In Trentia provincia aeque nobiles et urbes mittunt sua suffragia; provinciae generalitatis, ut subjectae, non exercent iurisdictionem, sed reguntur. Nobilitas proprie Belgica nulla habetur, sed ab antiquis temporibus, monarchicis videlicet, residui sunt nobiles; praeter hanc nobilitatem antiquam habetur etiam recens sed peregrina, nempe vel Imperii vel Franciae, sed haec nobilitas qua talis nulla privilegia habent ! ,et ut non--ens considerantur; si tamen fundos suos habeant, considerantur ut possessores fundorum. 2--o) Habetur etiam species nobilitatis reipublicae, nempe descendentes eorum qui conspicua munia reipublicae gesserunt, hi secundum tenent locum post nobiles. 3--o) Sunt fundorum possessores. Hos sequuntur 4 loco mercatores, quorum numerus et opes amplissimae sunt; 5--am classem constituunt artifices et opifices, 6--am navigatores et piscatores; 7--am rustici et agricolae.