# Statistica Europae 6.3.5.4-7

Adam Adalbert Barić, Statistica Europae, 6.3.5.4 to 6.3.5.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/6.3.5.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/6.3.5.4

Belgae in 3 classes dividunt munimenta sua; in prima sunt maxima munimenta, quae Guvernemente apellant et sunt 14; in 2--a sunt 30, quae Commendantenplätzen dicunt; in 3a sunt 16 Majorsplätze dicta; proin universim 60 munimenta. Quod classem adtinet, etiam haec in longe inferiori deprehenditur statu quam olim; potentissima enim fuit classis eorum tempore belli Hispanici et Gallici; bello postremo vix 4--am partem habuerunt antiquae classis; modo ultra 30 naves vix numerat classis eorum, partim quia tuti sunt et in statu foederis vivunt cum Anglis, partim quia deficit commercium Belgicum, partim quia ipsae provinciae inter se de exercitu non conveniunt, et quia se in aliena negotia immiscere nolunt amplius. Quod subsidia belli et classis intertenendae adtinet, haec potissimum ex telonialibus perceptis habebantur. Florente commercio proventus teloniales ad 5 milliones florenorum aestimabantur, modo vix ad 2 milliones amplius; praeter haec singulae provinciae ratas suas subsidiales conferre debent; urgente vero necessitate camera admiralitatis etiam mutuam contrahere potest. Tota classis Belgica in 5 cameras admiralitatis divisa est; sunt autem hae camerae collegia virorum quibus cura classis commissa est; sunt autem hae: camera ad Mosam, seu Roterodamensis; 2--a Amsterodamensis; 3. camera Zeelandiae seu Midelburgensis; 4. Frisiae occidentalis, quae 3 mensis Hornae et 3 Encusii considet; 5. est camera Harlingensis. In his cameris praesidium tenet vicarius per substitutum suum; inter has ergo cameras distribuitur restauratio classis; Amsterodamensis 1/3--am partem navium restaurat, ceterae 1/6--am. Quotiescumque 25 vel supra adhuc naves adornari debeant, omnes camerae consentire debent; si vero pauciores, sufficit consensus plurium. Societas mercatoria communiter ipsa 10 naves adornat, sed etiam 20 adornarunt jam in necessitate. Tota classis Belgica in 3 partes dividitur, subinde etiam in 5; singulis partibus praeficiuntur commendatores, qui Flagge officiers dicuntur; generalis admiralis unionis totius est summus architallassus. Post ipsum est Generalis admiralis locumtenens, si vicarius domi maneat; post hunc est Admiralis locumtenens. Post hunc Viceadmiralis; tandem Schud bin Acht. Singulae naves per navium capitaneos reguntur. Generalem admiralem locumtenentem status generales nominant, ceteros officiales nominant provinciae camerarum admiralitatis ex 2 candidatis per vicarium et consilium bellicum propositis. Capitaneos vero vicarius creat ex candidatis camerarum; inferiores officiales pluralitate votorum in cameris creantur. Belgae gratissimi sunt erga belliduces suos; sic Trompio, Obdam ? et Ruiter monumenta nobilissima erexerunt. Omnes conspicua subsidia habent tam officiales, quam gregarii; invalidis aut pensiones, aut conspicuam summam ad semel offerunt.

---

Adam Adalbert Barić, Statistica Europae. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/baric-a-stat.xml.
