# Statistica Europae 6.3.6

Adam Adalbert Barić, Statistica Europae, Pars statisticae practica, Statistica practica Belgii foederati, § 6 De administratione iustitiae. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/6.3.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/6.3.6

Singula provincia habet suas distinctas leges municipales, nam singula format rempublicam privatam, imo ipsae urbes suas leges privatas habent; leges ergo apud Belgas sunt copiosae. Invaluit jam olim apud eos codex Romanus; hic tamen codex est tantum subsidiarius quasi in omnibus tamen casibus, in quibus speciales leges non adsunt, valet codex Romanus. Singulae provinciae per suos judices et forapedanea regunt ! et justitiam administrant; primo ergo tribunal Geldriae, hoc est mixtae functionis, est apellatorium et politicum. Aliud est Tribunal Hollandiae et Zeelandiae, quae constat ex Aula (Hof) Hollandiae, et ex Consilio supremo Hollandiae; utrumque forum commune est et Hollandiae et Zeelandiae. Tertium tribunal est Utrajectense; in hoc membra generalis vicarius creat. Quartum est tribunal Frisiae, quod Leobardae residet, vicarius creat membra. Quintum est Transisalanum, in hac provincia 3 urbes efficiunt tribunal; a judicibus ergo pedaneis ad magistratum 3 urbium appellatur. Sexto est Groningense tribunal; ab anno '749. fit etiam apellatio a magistratibus ad hoc tribunal, prius ad consilium provinciale; a provincialibus tribunalibus datur recursus ad consilium provinciale. Quod provincias generalitatis adtinet, unum residet Hagae tribunal, aliud Miedelburgi, tertium Venloae residet; ex 1--o et 3--o nulla datur apellatio, sed recursus per modum gratiae. Ex 2--o formalis apellatio habet locum et quidem ad status generales. Processus magnis vitiis laborant, formalitatibusque magnis obsepta est via juris; vel maxime jus criminale vitiis laborat.

---

Adam Adalbert Barić, Statistica Europae. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/baric-a-stat.xml.
