# Statistica Europae 6.3.8.1-3

Adam Adalbert Barić, Statistica Europae, 6.3.8.1 to 6.3.8.3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/6.3.8.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/6.3.8.1

Industria huius gentis omni tempore stupenda fuit parsimoniaque eorum summa; obest tamen ipsorum diligentiae nativa sterilitas omnium provinciarum; meliorationes tamen copiosas susceperunt, praesertim in domandis aggeribus aquis, exsiccandisque superfluis aquis, ita ut paucissimis incorrigibilibus desertis exceptis omne frustum terrae fructificare cogatur. Belgae agricultura non poterant operam navare ob sterilitatem, sed eo magis rei pecuariae, hinc boves, oves in copia habentur; fructus hortenses non desiderantur; ex piscatura quoque ramum maximum commercii et sustentationis effecerunt; prima piscatura Belgarum est Cabelliau Fischfang, est species salsae; hac piscatura facile 150 naves occupantur; pisces hi partim ad littora Belgii partim intra Islandiam et Luttiam capiuntur; pisces hos partim vivos perferunt in patria, partim statim in mari insalsant et hic est piscis Laberdan. Alia est piscatura Halecum, Herringfischerei; haec est maxima eorum piscatio, praesertim ab eo tempore quo arcanum saliendi detectum est; hac piscatura 1500, imo etiam 2000 naves occupabantur, haec piscatura 25--a Iunii initium sumit et durat usque 25 Novembris, incipiendo in septemtrione, regrediendo semper ad patriam suam; perampla haec occupatio novissimis temporibus valde imminuta est, respublica tamen omni possibili modo fovet hanc hominum occupationem. Tertia piscatio est Cetria, Wallfischfang, haec parva piscatura dicitur, cum paucos homines respective occupent: anno '615. in finem huius piscationis coaluit societas piscatoria septentrionalis, quae tamen anno '645. cessavit; modo ad litora Grenlandiae piscantur hunc piscem; olim 160, etiam 200 naves occupabantur ea, hodie aegre 100; haec piscatio est valde pretiosa, 35 000 f. una solum navis constat pro hoc negotio. Fabricae, manufacturae, opificia omnis generis apud populum hunc florent; florent fabricae ipsorum quam maxime ob leve manupretium, homines enim nimis parce vivunt, hinc paucissimis sibi provident de rebus necessariis; census exigui sunt, hinc facile pecuniae haberi possunt pro speculatione, hinc etiam minori lucro contenti esse possunt quam aliae gentes; hodie tamen fabricae non sunt in eo flore in quo erant prius, potissimum ex eo quod etiam aliae gentes suas fabricas habeant; dein ipse luxus et frugalitas Belgarum maius manupretium produxit pretiumque mercium auxit. Maxime florentes manufacturae sunt Amsterodami et Harlemi, ubi sericeae maximae, byssus praeparatur. Lugduni, Utrajecti florent pannificinae; textura lini omnis generis hodie quoque in maximo flore est; Harlemii habent ingens insolatorium (Bleiche); in Geldria et Hollandia charta optima conficitur; Delphis conficiuntur vasa figuli optima, alibi etiam porcelana; in arte petras poliendi excellunt Belgae Amsterodami et Antverpiae. Conficiuntur horologia quoque, artefacta, instrumenta diversa Amsterodami; Utrajecti sclopi conficiuntur optimi; Amsterodami infinita multitudo habentur fabricarum Vulcani, sic enses, sclopi, tormenta, pulvis pyraeus pro Hispania, Italia, et Turcia ibi paratur. Typographiam habent praestantissimam.

---

Adam Adalbert Barić, Statistica Europae. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/baric-a-stat.xml.
