Latin
Pars statisticae practica, Statistica practica Belgii foederati, § 8 De agricultura, manufacturis, etc
Adam Adalbert Barić, Statistica Europae 6.3.8.11
Unproofread scanNot analysed yet
Belgae pro commercio promovente in omnibus mundi partibus habent suos portus, factores, procuratores et emporia; Amsterodamum est sedes totius commercii, bilanx commercii tam numerica, quam utilitatis summa est in Belgio; pannus, tela, aromata et pisces sunt praecipuae rubricae commercii Belgici; quaevis natio libenter commercium exercet cum Belgis, quia Belga nunquam ad credit accipit, sed potius anticipat pecunias; magnam etiam facilitatem in eo habent, quod omnes Europeae aulae sint debitores Belgarum ob ingentem vim pecuniarum praesentium. Per cambium aeque ingens emolumentum habent Belgae.