# Statistica Europae 6.3.8.11

Adam Adalbert Barić, Statistica Europae, Pars statisticae practica, Statistica practica Belgii foederati, § 8 De agricultura, manufacturis, etc. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/6.3.8.11
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/6.3.8.11

Belgae pro commercio promovente in omnibus mundi partibus habent suos portus, factores, procuratores et emporia; Amsterodamum est sedes totius commercii, bilanx commercii tam numerica, quam utilitatis summa est in Belgio; pannus, tela, aromata et pisces sunt praecipuae rubricae commercii Belgici; quaevis natio libenter commercium exercet cum Belgis, quia Belga nunquam ad credit accipit, sed potius anticipat pecunias; magnam etiam facilitatem in eo habent, quod omnes Europeae aulae sint debitores Belgarum ob ingentem vim pecuniarum praesentium. Per cambium aeque ingens emolumentum habent Belgae.

---

Adam Adalbert Barić, Statistica Europae. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/baric-a-stat.xml.
