# Statistica Europae 6.3.8.4-5

Adam Adalbert Barić, Statistica Europae, 6.3.8.4 to 6.3.8.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/6.3.8.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/6.3.8.4

Ex fabricatis tam copiosis necessario commercium tam externum quam internum resultat; commercium ipsorum maximum est in Hispania, ab illis coemunt vinum, lanam, ferrum et poma citri; vendunt ibi fabricata sua omnis generis. Frequentes sunt Belgicae naves in Portugallia, hic vendunt aeque aromata sua et artefacta omnis generis, emunt vinum et fructus. In Francia praeter pisces et aromata vix aliquid vendunt, emunt vinum, salem, vitra et pro parte papyrum; in Anglia utut portus ingredi non audeant, tamen commercium magnum cum illis habent; Scotiam enim et Hyberniam ingredi audent, emunt lanam, stannum et plumbum; lanae Anglicanae exportatio furtiva plerumque est. Cum Belgio Austriaco et toto Imperio florens commercium habent per Rhenum; in partibus septemtrionalibus, Russia, Svecia, Norvegia, Dania, aeque floret commercium; sic ferrum, cuprum in Svecia emunt; in Norvegia ligna et pisces; in Dania legumina, pelles; in Polonia cerum, mel et frumentum; distrahunt ubique artefacta sua et aromata. Ex Italia vina, olea, amigdala, ficus etc. coemunt; in partibus orientalibus maris Mediterranei aeque florent; sic Smirnae, per universam Greciam, Aegyptum, per insulas Archipelagi, Alexandriae etc. coemunt gossipium, thus, lanam etc; hoc commercium regitur per commissionem seu societatem Levantinam, unicuique tamen liberum est in his partibus commercium exercere soluta certa taxa; per Africam, Americam aeque commercium exercent; in Africa coemunt nigrites, aurum, pelles, aromata, ebur, venduntque aromata sua et artefacta. In America exiguum quidem habent commercium, non tamen contemnendum caffee, sacharum, gossipium, cacao et tabacam evehunt ex America; commercium tamen furtivum habent etiam cum coloniis aliarum gentium, in quo exercitatissimi sunt. - In Asia aeque florentissimum commercium habent non obstantibus impedimentis per alias gentes positis. Sic cum Iaponensibus illi solent habere commercium ceteris Europeis exclusis, et cum ceteris quoque Indiarum orientalium gentibus; omne hoc commercium exercet societas commercialis; cogebantur enim Belgae statim initio reipublicae se consociare ad superanda omnia impedimenta quae Hispani, Portugallique ipsis objiciebant in hoc commercio; enatis autem pluribus societatibus cum sibi ipsi impedimento essent perque concursum pretium mercium ipsi adaugerent, hic societates hae minores conjunctae sunt in unam magnam anno '602--o privilegioque firmata est; fundus huius societatis fuit antea 6 million et 600 000 fl., sed tardius reductus est ad 6 milliones 441 000 fl. qui fundus in 2147 accias divisus est, proin quaevis accia ex 3000 fl. constat; haec societas, uti scimus, amplissimas possessiones habet et integra regna, intuitu quarum provinciarum societas omnia jura majestatica exercet; dependet tamen societas tota a statibus generalibus, omnia enim ex privilegio habent; societas haec in partibus provinciarum suarum 12 000 regulatae militiae habent, belli vero tempore duplicatur et triplicatur etiam, si necesse sit; praeterea 100 naves bellicas habent quae armantur tormentis a 20 usque 60; tota societas divisa est in 6 cameras, nempe Amsterodamensis, Midelburgensis, Delfensis, Rhaeterodamensis, Harlemensis et Encusiensis, singula camera habet suum praefectum, qui eliguntur plerumque ex iis qui plurimas accias possident. Sex istae camerae subordinantur collegio 17 virorum qui ex singula camera eliguntur; sic Amsterodamensis eligit 8 membra, Midelburgensis 4, reliquae camerae singulae seorsim 1; decimus septimus alternatim a minoribus eligitur cameris. Omni anno ter congregatur hoc collegium alternatim Amsterodami et Midelbourgi. Datur etiam collegium 10--virale quod instar

---

Adam Adalbert Barić, Statistica Europae. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/baric-a-stat.xml.
