# Statistica Europae 6.4.1.1-3

Adam Adalbert Barić, Statistica Europae, 6.4.1.1 to 6.4.1.3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/6.4.1.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/6.4.1.1

Limites Hispaniae sunt a septentrione montes Pyraenei, ad occidentem oceanus Atlanticus et Portugallia, ad meridiem fretum Herculeum, ad orientem mare meridionale et montes Piraenei !; situs est intra 9 et 22 longitudinis et 1 et 9 latitudinis, superficies ergo complectitur 80050 milliaria. Ad septentrionem est frigidum et humidum, ad meridiem calidum et humidum, in meditullio aestuosum et siccum; aer ergo siccus est aestuosusque, hiems adeo est mitis ut campi florescant. Montes in Hispania non desunt; tria cornua montium Pyrenaeorum se extendunt per totam Hispaniam; non desunt fluvii quam plurimi; Tagus, Durius, Nimius, Anas, Boetis et Iberis, hi fluvii omnes navigationi opportuni essent, sed saxis scatent plurimi. Fertilitas Hispaniae praedicata fuit per Romanos jam, hodie tamen non adeo fertilis est; habentur tamen equi, sed non copiosi; muli copiosi, jam Ferdinandus Catolicus prohibuit usum mulorum exceptis feminis et sacerdotibus, ut sic equorum cultura promoveatur; oves habentur copiosissimi, ob lanam elegantissimam; habentur ferae bestiae omnis generis, volatilia, et pisces omnis generis. Poma aurea, citrina, granatensia, ficus, amygdala in copia, oleum, olivas, vinum, uvas passas; adest serici quoque cultura magna; sic '767. in Valentia 11 500 centenarii sunt collecti serici, in Murcia 4000 centenarii, in Aragonia 1700, in Granada 1000; etiam avena, hordeum, triticum, sacarum progeneratur, rochus, et orysa. In regno minerali habent cuprum, ferrum, stannum, plumbum et mercurum; cynabarum, lapidem lasuli, alumen, crystallum, et magnatem; non desunt etiam lapicidinae, pro aedibus, sal tantum coctus habetur. Defectum patiuntur equorum, setigerorum, omnium pecorum cornutorum, quandoque etiam piscium ob nimiam consumptionem; item auri et argenti; detecta enim America neglexerunt suas fodinas; defectum patiuntur tritici. Dividitur monarchia in territorium metropolitanum et subjectum; coalescit tota Hispania metropolitana ex 2 regnis, Castiliae et Arragoniae, quae regna in 18 provincias dividuntur. Sunt hae: ad Castiliam pertinent 9 provinciae; hae: Castilia vetus, quae Toletanum regnum dicebatur; 2. Castilia nova; 3. Legio; 4. Navarra; 5. Granata; 6. Gallitia; 7. Sevilia; 8. Corduba; 9. Murcia; dein ex principatu Asturiae adsunt provinciae minores: Extremadura, Quibbusgoa et Alada, et dominium Piscaja. Ad Arragoniam pertinet Arragonia; 2. Valentia; 3. insula Majorica cum suis insulis; principatus Catalauniae. In his 18 provinciis numeratur 1500 urbes, quarum maiores Ciudares ! vocatur et sunt eae, in quibus vel reguli residebant olim, vel archiepiscopi vel episcopi vel ordinis equestris; ceteras villas compellant.

---

Adam Adalbert Barić, Statistica Europae. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/baric-a-stat.xml.
