Latin
Pars statisticae practica, Statistica practica Hispaniae, § 1 De territorio Hispaniae
Adam Adalbert Barić, Statistica Europae 6.4.1.4
Unproofread scanNot analysed yet
Ditiones subjectae habentur in omnibus 3 mundi partibus. In Africa septentrionali habent Ceutam, Melillam, Massalquivir et Oran cum territoriis suis, quae tamen Hispanis lucrum non ferunt. Ad Hispaniam pertinet etiam Canariae insulae ex quibus mel, ceram, sacharum, triticum, pelles et vinum speciosum habent. In Indiis orientalibus habent insulas aliquas, Marianas, Philippinas; in America septentrionali habent antiquum regnum Mexicanum, item novum regnum Mexicanum, Californiam; in meridionali habent Terram firmam, provinciam Quitto, regnum Peruvianum, provinciam Chilensem, Tuccomanniam, Patagoniam et Paraguariam; etiam Terra Magelanica, nec non insulae Antillae, Cuba et Porto Rio, nec non insula S. Domingo, etiam Caraindicae quaedam insulae. Ditiones hae summe utiles sunt Hispanis; copiosum aurum, argentum, cuprum, stannum ex his provinciis habent, quandam tincturae speciem cochenil, cacao, vanilia, sacharum, tabacca, pelles animalium, gossipium, cera et mel, ligna Brasiliana, indigo, variae species farmaceuticae. Incolarum exiguus est numerus his provinciis; sunt autem duplices incolae, liberi et servi, seu Hispani et Americani; omnes hae ditiones in 3 regna dividuntur, nempe Mexicanum, Peruvianum et Granada nova, in quibus gubernator residet, sunt independentes inter se; vivunt autem homines hi in statu strictissimo subjectionis.