Latin
6.4.3.1 to 6.4.3.5
Adam Adalbert Barić, Statistica Europae 6.4.3.1-5
Unproofread scanNot analysed yet
Scimus regnum Hispaniae ex diversissimis coaluisse regnis quae omnia suas leges distinctas habebant; sensim tamen Castilianae leges sunt factae universales. Tales sunt leges de indivisibilitate regni Castiliani, 2--a de jure primogeniturae in successione; anno '252. sunt hae leges latae, quae omni tempore confirmatae sunt. Carolus 5. et Phylippus 2. ad universam extenderunt Hispaniam has leges, virtute harum legum tota monarchia est haereditaria pro utroque sexu, imprimis succedit primogenitus cum suis descendentibus et repraesentantibus, in defectu marium succedunt feminae, et hae excludunt fratres suorum genitorum. Phylippus 5. rex Hispaniae primus induxit ordinem successionis mixtum abolito cognatico, nempe ut omnes prius mares succedant, dein exstinctis omnibus primo feminae. Carolus 3. anno '776. decrevit ut si filii regum ducant uxorem statui suo non competentem, eius descendentes ex hac femina successionis capaces non sint; reliqua circa successionem dependent ab arbitrio regum; annus 14 defixus est pro maiorennitate; rex vel status determinat tutorem vel curatorem; coronatio apud Hispanos locum non habet jam a saeculis, ob tributa, quae pontifici solvi debebant intuitu Arragoniae, et ob subjectionis homagium, quod praestabant pontificibus; sic 1204. Petrus rex Arragoniae ab Innocentio Romae coronatus est, eique votum subjectionis deposuit, tributumque 250 massae †ritiae† adpromisit; ob haec onera ergo posteriores reges abstinuerunt coronatione. Regiminis forma hodie est monarchia absoluta, utut prius limitata fuerit; regno Arragonico relicta tamen est praerogativa quod proprios habeat gubernatores, Phylippus tamen 2. exstinxit ceteras eius praerogativas; hoc saeculo Phylippus 5. etiam gubernium eius exstinxit Arragoniaeque gubernium Castiliae subjecit, cum Arragonia favisset Carolo 6--o et domi Austriacae in bello successionali, et ab eo tempore omnes provinciae sunt sibi incorporatae et monarchice gubernantur. Status publici sunt 4: clerus, proceres, ordines equestres, et urbium deputati; status hi prius celebrarunt suas Iuntas de Las Cortas generales, hi tamen status extra usum venerunt. Status Arragoniae erant 3: clerus, proceres et urbes.