Latin
Pars statisticae practica, Statistica practica Hispaniae, § 5 Externae securitatis media
Adam Adalbert Barić, Statistica Europae 6.4.4
Unproofread scanNot analysed yet
Pernecessaria est regno huic potentia utraque tam maritima quam campestris. Anno '778. fuit una navis a 112 tormentis, 6 cum 80, 41 navis cum 70 tormentis, 5 cum 64, et 6 cum 60 tormentis; praeter has lineales naves complures aliae; 32 fregattae intra 20 et 32 tormenta; 12 minores intra 12 et 30; 4 tormentariae naves cum 8 tormentis, 3 galleon cum 6 tormentis, 7 semi galleon cum 3 tormentis, 17 huccer cum 12 tormentis. Hispania provisa est lignis, ferro, et cupro, nec non pice pro structura navium. Numerus militiae ad 49 014 capita computabatur; accesserunt dein 8 cohortes infanteriae maritimae quae 5718 capita numerabant; dignitates bellicae sunt: General Capitain, hic est primus architalassus; 2. est General Lieutinente; 3. Gyeze dez Cadra ! ,hi sunt commendantes classis minoris; hos sequuntur capitani; tota classis habetur divisa in 3 departamenta, haec departamenta a portubus habent nomen suum, Cadix, Feroll et Cartagena, in quibus naves continentur, in portu Caditano habetur etiam schola militaris. Provisa est Hispania portubus insignibus; Caditanus est praecipuus omnium, dein Cartagensis, Feroll, cum aliis minoribus. Militia campestris ex propriis subditis copiosa non est, sed ex peregrinis colligi debet; hinc ex Italis, Helvetis, Hibernis, et Volonibus ! conscriptum habent exercitum; totus exercitus Hispaniae hic erat anno '778. 9900 capita garde, 46 legiones pedestres in quibus 61 421 complectebatur, 3350 capita tormentariorum, ingeneurs 150; totum corpus equitum ad 13,200 capita; 29,700 capita provincialis militiae. Habetur etiam militia urbana pro securitate interna, hi cum semi-invalidis ad 15 000 aestimantur, qui ad urbes et portus custodiendos applicantur. Dignitates sunt general capitain, general lieutinant; mareshall de campe, brigadier et collonelli. Scholae militares habentur in Hispania Segoviae, Barcellonae, dein in Oran Africae. Miles Hispanus laudatur, est inediae capax, generosus; modo omnia ad pedem Gallicanum instructa sunt in exercitu Hispanico. Ad limites Franciae habent Fanum S. Sebastiani; Fuentarabia, Roses, Gyiran, in limitibus Portugalliae Tui, Samora, Ciuda Roderigo, Valentza et Badajotz.