Latin
6.4.7.1 to 6.4.7.3
Adam Adalbert Barić, Statistica Europae 6.4.7.1-3
Unproofread scanNot analysed yet
Populum Hispanicum antiquitus summe industrium ! et laboriosum fuisse antiqui omnes testantur scriptores, hodie tamen omnis industria apud eos invaluit, opificia pauca, fabricas et manufacturas fere nullas habent; exteri enim non solum opificia sed et commercium exercent minitum ! per totam Hispaniam; causam harum diversam assignant, alii ambitionem, alii desidia arguunt; vero similior causa est detectio Americae, ab ea enim detecta Hispani gregatim relicta Europa Americam petierunt, sic defecit populatio, defecit industria; accedit etiam onerum publicorum magnitudo et molestia. Denique fundamentalis ratio repetenda est ex mala regiminis forma, neglecta financia et commercio; anno tamen '776. instituta est Coronae societas agricolaris, quae elaborat in evehenda agricultura suffulta ab aula. Manufacturae et fabricae celeberrimae habebantur in Hispania tempore Saracenorum, iis exstinctis evanuerunt usque Phylippi 5--i tempora omnes manufacturae. Has maxime Carolus 3. erexit, sic Madritti habetur porcellanae fabrica, ad S. Ildefonsum habetur speculorum fabrica florens, in qua mirae magnitudinis specula conficitur; lanea et linea nec non minores serici fabricae habentur Madritti, in urbe Quadalexara pannificina florens habetur; non nulli etiam privati incipiunt jam texturas serici facere. Commercium internum in tanta rerum carentia languens est admodum, communicationis etiam summa est difficultas, viae ubique neglectae habentur et desolatae, canales paucissimi, fluvii non purgati, telonia fere in omni provinciola adgravat commercium et consumptionem; omne commercium externum eandem habet sortem quam internum; habent quidem Hispani cum omni fere gente Europea commercium, sed non lucrosum, sed perniciosum; parato enim aere omnes necessitates suas ab exteris gentibus emere coguntur; imo nec ipsi sibi adferunt necessitates suas, sed etiam vecturarum utilitatem cedunt exteris; paucae comparent naves Hispanicae in Gallia, Italia, hodie etiam Angliam et Africae oras petunt, a quibus religionis Mahometanae aversio eos ad haec usque tempora arcebat, sic anno 1786. primum pedem fixit in Hispaniam Constantinopolitanae aulae legatus, cum quo tractatus commercii initi sunt; in America meridionali aliquod habent commercium Hispani.