# Statistica Europae 6.5.12

Adam Adalbert Barić, Statistica Europae, Pars statisticae practica, Statistica practica Portugalliae, § 12 De collegiis diversis. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/6.5.12
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/6.5.12

Eminentissimum collegium est Consilium status; in hoc tam interna, quam externa negotia regni in praesentia regis pertractantur, hic etiam omnia majoris nominis collegia publica conferuntur. Numerus consiliariorum determinatus non est, sunt omnes ex classe procerum; eminet secretarius status, qui in praesentia etiam regis dirigit negotia huius consilii, voto tamen decisivo non gaudet. Ioannes 4--tus mutationem facit in hoc consilio, auxit numerum secretariorum ad 3; Iosephus rex bifariam divisit hoc consilium, uni externa, alteri interna detulit negotia. Secundum collegium est Consilium bellicum; in hoc omnes militares res et negotia expediuntur, in hoc conferuntur eminentiores dignitates miliares. Tertio: Consilium aulicum; hic omnia interna negotia discutiuntur, et tribunalia judiciaria huic subsunt, definiuntur lites inter potestatem sacram et civilem, discutiuntur bullae, brevia et leges ecclesiasticae; huc negotia gratiae omnia referuntur. Quarto est Consilium finantiae, hoc reditibus omnibus publicis invigilat; est in 3 partes divisa, cuique parti incubunt alia negotia, quaevis pars habet suum inspectorem, subinde tamen unicus est; cum hoc collegio habetur connexum consilium commerciale, quod prius diversum fuit. In urbibus et oppidis magistratus domestici praesunt; in provinciis per gubernatores reguntur provinciae; unus eorum Goae residet, qui etiam pro-regis titulo gaudet, hic dependet a consilio status; pro America duo sunt, gubernator alter in Sant Salvador, alter vero in Rio Dianeiro residet.

---

Adam Adalbert Barić, Statistica Europae. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/baric-a-stat.xml.
