Latin
Pars statisticae practica, Statistica practica Portugalliae, § 9 De norma monetarum
Adam Adalbert Barić, Statistica Europae 6.5.9
Unproofread scanNot analysed yet
Normales mensurae sunt duae, proprie una rees, et est nummus, et mille rees, seu millies numeratus rees; superioribus temporibus alia fuit norma monetarum, sed Ioanes reformavit 1722. Aureae monetae sunt hae: dobras valet 12 800 rees, hi cuduntur dimidiati qui 6400 valent, cuduntur etiam quadrati =3200 rees; cuduntur etiam octavae dobras, quae escudos vocantur =1600 rees; hi escudos dimidiati cuduntur =800 rees et etiam 1/4 escudos =400 rees. Argenteae sunt: patacas =600 rees; cruczados novos =480 rees; semi-cruczados =240 R; 1/4 cruczados =120 r; testoes =100 R; 1/2 testoes =50 R; vintes =20 R. Habentur etiam cupreae monetae in valore 10, 5, 1 1/2 rees; unum ree non existit. 100 rees valent 15 cruciferos, proin 20 rees =1 grosso nostro; 400 rees =1--o floreno, 1000 rees =2 florenis et 30 denariis. Officina monetaria est Ullissiponae, in qua etiam monetae in America cusae recuduntur lucri causa; in Iodejaneiro ! in Brasilia etiam est officina monetaria in qua etiam privati pro certa taxa monetas cudere curare possunt ex suo auro; universim defectus magnus est in re monetaria.