# Statistica Europae 6.5.9

Adam Adalbert Barić, Statistica Europae, Pars statisticae practica, Statistica practica Portugalliae, § 9 De norma monetarum. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/6.5.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/6.5.9

Normales mensurae sunt duae, proprie una rees, et est nummus, et mille rees, seu millies numeratus rees; superioribus temporibus alia fuit norma monetarum, sed Ioanes reformavit 1722. Aureae monetae sunt hae: dobras valet 12 800 rees, hi cuduntur dimidiati qui 6400 valent, cuduntur etiam quadrati = 3200 rees; cuduntur etiam octavae dobras, quae escudos vocantur = 1600 rees; hi escudos dimidiati cuduntur = 800 rees et etiam 1/4 escudos = 400 rees. Argenteae sunt: patacas = 600 rees; cruczados novos = 480 rees; semi-cruczados = 240 R; 1/4 cruczados = 120 r; testoes = 100 R; 1/2 testoes = 50 R; vintes = 20 R. Habentur etiam cupreae monetae in valore 10, 5, 1 1/2 rees; unum ree non existit. 100 rees valent 15 cruciferos, proin 20 rees = 1 grosso nostro; 400 rees = 1--o floreno, 1000 rees = 2 florenis et 30 denariis. Officina monetaria est Ullissiponae, in qua etiam monetae in America cusae recuduntur lucri causa; in Iodejaneiro ! in Brasilia etiam est officina monetaria in qua etiam privati pro certa taxa monetas cudere curare possunt ex suo auro; universim defectus magnus est in re monetaria.

---

Adam Adalbert Barić, Statistica Europae. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/baric-a-stat.xml.
