Latin · Elegiac couplet
PSALTERII SEU CARMINUM DAVIDICORUM, Liber tertius., PSALMUS LXXV.
Adam Siber, Poemata sacra. Pars Altera 3.3
Unproofread scanNot analysed yet
Cave tyranne quisquis es, cave impie
Doctor, brevi geres retusa cornua.
LAus Deus alme tibi, tibi laus ter maxime, terque
Optime: praesenti quod tegis ultor ope:
Qui famam, titulosque tuos, nomenque fatemur,
Verbaque veridico quae Deus ore canis:
Tempus erit, quando terris dabo iura subactis:
Firma est iudicii norma futura mei.
Maxima succusso nutabit corpore tellus,
Quique colunt illam corde micante trement.
At non labentur, quibus est innixa, columnae.
Fulturis fixae quae sine fine meis.
Quod monui, vanis ne iactes cornua ventis,
Impia ne tollas turba supercilia.
Stultos pone animi fastus, petulante superbam
Et linguam tandem solvere parce sono:
Non metus occasu, metus est non solis ab ortu.
Non a deserto, qua venit aura Noti.
Est Deus hos tollat qui iudex, deprimat illos,
Ferre nequit fastus, altaque verba pati.
Iamque tenet, tenet ecce manu omnipotente creator
Pocula, sanguinei plena liquore meri:
Misceat unde quibus placitum, quantumque videtur,
Summa bibenda bonis, ima trahenda malis:
Ima, cado faeces quae subsedere: sonabo
Quae tunc quae, memores ipse cohrosque, Deo?
Numinis Isacidum celebrabo nomen in aevum,
Carmen erunt nobis omnia facta Dei:
Cornibus hostili quando de fronte revulsis,
Extollent per me cornua sancta pii.